Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. in his primis operibus, quae non ipsa parva
sunt sed maiorum quasi membra atque partes, bene
instituto atque exercitato iam fere tempus appetet
aggrediendi suasorias iudicialesque materias; quarum
antequam viam ingredior, pauca mihi de ipsa ratione
declamandi dicenda sunt, quae quidem ut ex omnibus novissime inventa ita multo est utilissima.
[2]
nam
et cuncta illa, de quibus diximus, in se fere continet,
et veritati proximam imaginem reddit, ideoque ita
est celebrata, ut plerisque videretur ad formandam
eloquentiam vel sola sufficere. neque enim virtus
ulla perpetuae duntaxat orationis reperiri potest,
quae non sit cum hac dicendi meditatione communis.
[3]
eo quidem res ista culpa docentium reccidit, ut inter
praecipuas quae corrumperent eloquentiam causas
licentia atque inscitia declamantium fuerit. sed eo,
quod natura bonum est, bene uti licet.
[4]
sint ergo
et ipsae materiae, quae fingentur, quam simillimae
veritatis, et declamatio, in quantum maxime potest,
imitetur eas actiones, in quarum exercitationem
reperta est.
[5]
nam magos et pestilentiam et responsa
et saeviores tragicis novercas aliaque magis adhuc
fabulosa frustra inter sponsiones et interdicta
[p. 274]
quaeremus. quid ergo? nunquam haec supra fidem et
poetica, ut vere dixerim, themata iuvenibus tractare
permittamus, ut exspatientur et gaudeant materia et
quasi in corpus eant?
[6]
erit optimum; sed certe sint
grandia et tumida, non stulta etiam et acrioribus
oculis intuenti ridicula: ut, si iam cedendum est,
impleat se declamator aliquando, dum sciat, ut
quadrupedes, cum viridi pabulo distentae sunt, sanguinis detractione curantur et sic ad cibos viribus
conservandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes, et quidquid humoris corrupti contraxerit, emittendum, si esse sanus ac robustus volet.
alioqui tumor ille inanis primo cuiusque veri operis
conatu deprehendetur.
[7]
totum autem declamandi
opus qui diversum omni modo a forensibus causis
existimant, ii profecto ne rationem quidem, qua ista
exercitatio inventa sit, pervident.
[8]
nam si foro non
praeparat, aut scenicae ostentationi aut furiosae vociferationi simillimum est. quid enim attinet iudicem
praeparare, qui nullus est; narrare, quod omnes
sciant falsum; probationes adhibere causae, de qua
nemo sit pronuntiaturus? et haec quidem otiosa
tantum; adfici vero et ira vel luctu permovere, cuius
est ludibrii, nisi quibusdam pugnae simulacris ad
[p. 276]
verum discrimen aciemque iustam consuescimus?
[9]
nihil ergo inter forense genus dicendi atque hoc
declamatorium intererit? si profectus gratia dicimus, nihil. utinamque adiici ad consuetudinem
posset, ut nominibus uteremur, et perplexae magis
et longioris aliquando actus controversiae fingerentur, et verba in usu cotidiano posita minus
timeremus, et iocos inserere moris esset; quae nos,
quamlibet per alia in scholis exercitati simus, tirones
in foro inveniunt.
[10]
si vero in ostentationem comparetur declamatio, sane paulum aliquid inclinare
ad voluptatem audientium debemus.
[11]
nam et in iis
actionibus, quae in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem,
quales legimus panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere plus cultus
omnemque artem, quae latere plerumque in iudiciis
debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis.
[12]
quare declamatio, quoniam
est iudiciorum consiliorumque imago, similis esse
debet veritati; quoniam autem aliquid in se habet
ἐπιδεικτικόν nonnihil sibi nitoris assumere.
[13]
quod
faciunt actores comici, qui neque ita prorsus, ut nos
vulgo loquimur, pronuntiant, quod esset sine arte,
[p. 278]
neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio
periret imitatio; sed morem communis huius sermonis decore quodam scenico exornant.
[14]
sic quoque
aliqua nos incommoda ex iis, quas finxerimus, materiis
consequentur, in eo praecipue, quod multa in iis
relinquuntur incerta, quae sumimus ut videtur, aetates,
facultates, liberi, parentes, urbium ipsarum vires,
iura, mores, alia his similia;
[15]
quin aliquando etiam
argumentum ex ipsis positionum vitiis ducimus. sed
haec suo quaeque loco. quamvis enim omne propositum operis a nobis destinati eo spectet, ut orator
instituatur, tamen, ne quid studiosi requirant, etiam
si quid erit, quod ad scholas proprie pertineat, in
transitu non omittemus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.