Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. superest lectio, in qua puer ut sciat, ubi
suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi claudatur sensus, unde incipiat, quando
attollenda vel summittenda sit vox, quo quidque flexu,
quid lentius, celerius, concitatius, lenius dicendum,
demonstrari nisi in opere ipso non potest.
[2]
unum
est igitur, quod in hac parte praecipiam: ut omnia
ista facere possit, intelligat. sit autem in primis
lectio virilis et cum suavitate quadam gravis et non
quidem prosae similis, quia et carmen est et se
poetae canere testantur; non tamen in canticum
dissoluta nec plasmate (ut nunc a plerisque fit)
effeminata; de quo genere optime C. Caesarem
praetextatum adhuc accepimus dixisse: si cantas,
male cantas; si legis, cantas.
[3]
nec prosopopoeias, ut
quibusdam placet, ad comicum morem pronuntiari
velim; esse tamen flexum quendam, quo distinguantur ab iis, in quibus poeta persona sua utetur.
[4]
cetera admonitione magna egent, in primis, ut
tenerae mentes tracturaeque altius, quidquid rudibus
[p. 148]
et omnium ignaris insederit, non modo quae diserta
sed vel magis quae honesta sunt, discant.
[5]
ideoque optime institutum est, ut ab Homero
atque Vergilio lectio inciperet, quanquam ad intelligendas eorum virtutes firmiore iudicio opus est; sed
huic rei superest tempus, neque enim semel legentur.
interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat
et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis
imbuatur.
[6]
utiles tragoediae, alunt et lyrici; si
tamen in his non auctores modo sed etiam partes
operis elegeris, nam et Graeci licenter multa et
Horatium nolim in quibusdam interpretari. elegia
vero, utique quae amat, et hendecasyllabi, qui sunt
commata Sotadeorum (nam de Sotadeis ne praecipiendum quidem est) amoveantur, si fieri potest,
si minus, certe ad firmius aetatis robur reserventur.
[7]
comoediae, quae plurimum conferre ad eloquentiam
potest, cum per omnes et personas et adfectus eat,
quem usum in pueris putem, paulo post suo loco
dicam; nam cum mores in tuto fuerint, inter praecipua legenda erit. de Menandro loquor, nec tamen
excluserim alios.
[8]
nam Latini quoque auctores
adferent utilitatis aliquid. sed pueris, quae maxime
[p. 150]
ingenium alant atque animum augeant, praelegenda;
ceteris, quae ad eruditionem modo pertinent, longa
aetas spatium dabit. multum autem veteres etiam
Latini conferunt, (quanquam plerique plus ingenio
quam arte valuerunt) in primis copiam verborum,
quorum in tragoediis gravitas, in comoediis elegantia
et quidam velut ἀττικισμός inveniri potest.
[9]
oeconomia quoque in iis diligentior quam in plerisque
novorum erit, qui omnium operum solam virtutem
sententias putaverunt. sanctitas certe et, ut sic
dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in
omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
[10]
denique credamus summis oratoribus,
qui veterum poemata vel ad fidem causarum vel
ad ornamentum eloquentiae adsumunt.
[11]
nam praecipue quidem apud Ciceronem frequenter tamen apud
Asinium etiam et ceteros, qui sunt proximi, videmus
Enni, Acci, Pacuvi, Lucili, Terenti, Caecili et aliorum
inseri versus summa non eruditionis modo gratia sed
etiam iucunditatis, cum poeticis voluptatibus aures a
forensi asperitate respirent.
[12]
quibus accedit non
mediocris utilitas, cum sententiis eorum velut quibusdam testimoniis quae proposuere confirment. verum
priora illa ad pueros magis, haec sequentia ad
[p. 152]
robustiores pertinebunt, cum grammatices amor et usus
lectionis non scholarum temporibus, sed vitae spatio
terminentur.
[13]
in praelegendo grammaticus et illa quidem minora
praestare debebit, ut partes orationis reddi sibi soluto
versu desideret et pedum proprietates, quae adeo
debent esse notae in carminibus, ut etiam in oratoria
compositione desiderentur. deprehendat, quae
barbara, quae impropria, quae contra leges loquendi
sint posita;
[14]
non ut ex iis utique improbentur
poetae (quibus, quia plerumque servire metro
coguntur, adeo ignoscitur, ut vitia ipsa allis in carmine appellationibus nominentur; metaplasmos
enim et schematismos et schemata, ut dixi, vocamus,
et laudem virtutis necessitati damus), sed ut commoneat artificialium et memoriam agitet.
[15]
id quoque
inter prima rudimenta non inutile demonstrare,
quot quaeque verba modis intelligenda sint. circa
glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non
ultima eius professionis diligentia est.
[16]
enimvero
iam maiore cura doceat tropos omnes, quibus praecipue non poema modo sed etiam oratio ornatur;
schemata utraque, id est figuras, quaeque λέξεως
quaeque διανοίας vocantur, quorum ego sicut
[p. 154]
troporum tractatum in eum locum differo, quo mihi de
ornatu orationis dicendum erit.
[17]
praecipue vero illa
infigat animis, quae in oeconomia virtus, quae in
decore rerum, quid personae cuique convenerit, quid
in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia
probabilis, ubi modus.
[18]
his accedet enarratio historiarum, diligens quidem
illa non tamen usque ad supervacuum laborem occupata. nam receptas aut certe claris auctoribus
memoratas exposuisse satis est. persequi quidem,
quid quis unquam vel contemptissimorum hominum
dixerit, aut nimiae miseriae aut inanis iactantiae est
et detinet atque obruit ingenia melius aliis uacatura.
[19]
nam qui omnes etiam indignas lectione scidas excutit, anilibus quoque fabulis accommodare operam
potest. atqui pleni sunt huiusmodi impedimentis
grammaticorum commentarii, vix ipsis qui composuerunt satis noti.
[20]
nam DidyMo, quo nemo plura
scripsit, accidisse compertum est, ut, cum historiae
cuidam tanquam vanae repugnaret, ipsius proferretur
liber, qui eam continebat.
[21]
quod evenit praecipue
in fabulosis usque ad deridicula quaedam, quaedam
etiam pudenda; unde improbissimo cuique pleraque
fingendi licentia est, adeo ut de libris totis et
[p. 156]
auctoribus, ut succurrit, mentiantur tuto, quia inveniri qui
nunquam fuere non possunt: nam in notioribus
frequentissime deprehenduntur a curiosis. ex quo
mihi inter virtutes grammatici habebitur aliqua
nescire.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.