Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. haec de Grammatice, quam brevissime potui,
non ut omnia dicerem sectatus, quod infinitum erat,
sed ut maxime necessaria; nunc de ceteris artibus,
quibus instituendos, priusquam rhetori tradantur,
[p. 160]
pueros existimo, strictim subiungam, ut efficiatur
orbis ille doctrinae, quem Graeci ἐγκύκλιον παιδείαν
vocant.
[2]
nam iisdem fere annis aliarum quoque disciplinarum studia ingredienda sunt, quae, quia et ipsae
artes sunt et esse perfectae sine orandi scientia
possunt nec rursus ad efficiendum oratorem satis
valent solae, an sint huic operi necessariae quaeritur.
[3]
nam quid, inquiunt, ad agendam causam
dicendamve sententiam pertinet, scire, quemadmodum data linea constitui triangula aequis lateribus
possint? aut quo melius vel defendet reum vel
reget consilia, qui citharae sonos nominibus et spatiis
distinxerit?
[4]
enumerent etiam fortasse multos
quamlibet utiles foro, qui nec geometren audierint
nec musicos nisi hac communi voluptate aurium
intelligant. quibus ego primum hoc respondeo,
quod M. Cicero scripto ad Brutum libro frequentius
testatur, non eum a nobis institui oratorem, qui sit
aut fuerit, sed imaginem quandam concepisse nos
animo perfecti illius et nulla parte cessantis.
[5]
nam
et sapientem formantes eum, qui sit futurus consummatus undique et, ut dicunt, mortalis quidam
deus, non modo cognitione caelestium vel mortalium
putant instruendum, sed per quaedam parva sane,
si ipsa demum aestimes, ducunt sicut exquisitas
interim ambiguitates; non quia ceratinae aut
[p. 162]
crocodilinae possint facere sapientem, sed quia illum ne
in minimis quidem oporteat falli.
[6]
similiter oratorem, qui delet esse sapiens, non geometres faciet
aut musicus quaeque his alia subiungam, sed hae
quoque artes, ut sit consummatus, iuvabunt. nisi
forte antidotus quidem atque alia, quae oculis aut
vulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus,
quorum ex diversis fit una illa mixtura, quae nulli
earum similis est, ex quibus constat, sed proprias vires
ex omnibus sumit;
[7]
et nuta animalia mellis illum
inimitabilem humanae rationi saporem vario florum
ac sucorum genere perficiunt: nos mirabimur, si
oratio, qua nihil praestantius homini dedit providentia, pluribus artibus egeat, quae, etiam cum se
non ostendunt in dicendo nec proferunt, vim tamen
occultam suggerunt et tacitae quoque sentiuntur?
“fuit aliquis sine iis disertus”:
[8]
sed ego oratorem
volo. “non multum adiiciunt”: sed aeque non
erit totum, cui vel parva deerunt; et optimum
quidem hoc esse conveniet; cuius etiamsi in arduo
spes est, nos tamen praecipiamus omnia, ut saltem
plura fiant. sed cur deficiat animus? natura enim
perfectum oratorem esse non prohibet, turpiterque
desperatur quidquid fieri potest.
[p. 164]
atque ego vel iudicio veterum poteram esse
contentus.
[9]
nam quis ignorat musicen (ut de hae
primum loquar) tantum iam illis antiquis temporibus
non studii modo verum etiam venerationis habuisse,
ut iidem musici et vates et sapientes iudicarentur
(mittam alios) Orpheus et Linus; quorum utrumque
dis genitum, alterum vero, quia rudes quoque atque
agrestes animos admiratione mulceret, non feras
modo sed saxa etiam silvasque duxisse posteritatis
memoriae traditum est.
[10]
itaque et Timagenes auctor
est, omnium in litteris studiorum antiquissimam
musicen extitisse, et testimonio sunt clarissimi
poetae, apud quos inter regalia convivia laudes
heroum ac deorum ad citharam canebantur. lopas
vero ille Vergilii nonne canit errantem lunam solisque
labores et cetera? quibus certe palam confirmat
auctor eminentissimus, musicen cum divinarum
etiam rerum cognitione esse coniunctam.
[11]
quod si
datur, erit etiam oratori necessaria, siquidem (ut
diximus) haec quoque pars, quae ab oratoribus relicta
a philosophis est occupata, nostri operis fuit, ac sine
omnium talium scientia non potest esse perfecta
eloquentia.
[12]
atque claros nomine sapientiae viros,
nemo dubitaverit, studiosos musices fuisse, cum
Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio
antiquitus opinionem vulgaverint, mundum ipsum
ratione esse compositum, quam postea sit lyra
[p. 166]
imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam vocant ἁρμονίαν, sonum quoque iis
motibus dederint.
[13]
nam Plato, cum in aliis quibusdam tum praecipue in Timaeo, ne intelligi
quidem nisi ab iis, qui hanc quoque partem disciplinae diligenter perceperint, potest. de philosophis loquor, quorum fons ipse Socrates iam senex
institui lyra non erubescebat?
[14]
duces maximos et
fidibus et tibiis cecinisse traditum et exercitus
Lacedaemoniorum musicis accensos modis. quid
autem aliud in nostris legionibus cornua ac tubae
faciunt? quorum concentus quanto est vehementior,
tantum Romana in bellis gloria ceteris praestat.
[15]
non igitur frustra Plato civili viro, quem πολιτικὸν
vocat, necessariam musicen credidit. et eius
sectae, quae aliis severissima aliis asperrima videtur,
principes in hac fuere sententia, ut existimarent
sapientium aliquos nonnullam operam his studiis
accommodaturos. et Lycurgus, durissimarum Lacedaemoniis legum auctor, musices disciplinam probavit.
[16]
atque eam natura ipsa videtur ad tolerandos
facilius labores velut muneri nobis dedisse, si quidem
et remigem cantus hortatur; nec solum in iis
operibus, in quibus plurium conatus praeeunte aliqua
iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur.
[17]
laudem adhuc dicere artis pulcherrimae videor,
[p. 168]
nondum eam tamen oratori coniungere. transeamus igitur id quoque, quod grammatice quondam
ac musice iunctae fuerunt; siquidem Archytas atque
Euenus etiam subiectam grammaticen musicae putaverunt, et eosdem utriusque rei praeceptores fuisse
cum Sophron ostendit, mimorum quidem scriptor
sed quem Plato adeo probavit, ut suppositos capiti
libros eius,
[18]
cum moreretur, habuisse credatur, tum
Eupolis, apud quem Prodamus et musicen et litteras
docet, et Maricas, qui est Hyperbolus, nihil se ex
musice scire nisi litteras confitetur. Aristophanes
quoque non uno libro sic institui pueros antiquitus
solitos esse demonstrat, et apud Menandrum in
Hypobolimaeo senex, qui reposcenti filium patri
velut rationem impendiorum, quae in educationem
contulerit, exponens, psaltis se et geometris multa
dicit dedisse.
[19]
unde etiam ille mos, ut in conviviis
post cenam circumferretur lyra; cuius cum se
imperitum Themistocles confessus esset ut verbis
Ciceronis utar, est habitus indoctior.
[20]
sed veterum
quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere
moris fuit. versus quoque Saliorum habent carmen.
quae cum omnia sint a Numa rege instituta, faciunt
manifestum, ne illis quidem, qui rudes ac bellicosi
videntur, cura musices, quantum illa recipiebat aetas,
defuisse.
[21]
denique in proverbium usque Graecorum
[p. 170]
celebratum est, indoctos a Musis atque a Gratiis
abesse.
[22]
verum quid ex ea proprie petat futurus
orator, disseramus.
numeros musice duplices habet in vocibus et in
corpore, utriusque enim rei aptus quidam modus
desideratur. vocis rationem Aristoxenus musicus
dividit in ῥυθμόν et μέλος, quorum alterum modulatione, alterum canore ac sonis constat. num igitur
non haec omnia oratori necessaria? quorum unum
ad gestum, alterum ad collocationem verborum,
tertium ad flexus vocis, qui sunt in agendo quoque
plurimi, pertinet:
[23]
nisi forte in carminibus tantum et
in canticis exigitur structura quaedam et inoffensa
copulatio vocum, in agendo supervacua est; aut non
compositio et sonus in oratione quoque varie pro
rerum modo adhibetur sicut in musice.
[24]
namque et
voce et modulatione grandia elate, iucunda dulciter,
moderata leniter canit, totaque arte consentit cum
eorum quae dicuntur adfectibus.
[25]
atqui in orando
quoque intentio vocis, remissio, flexus pertinet ad
movendos audientium adfectus, aliaque et collocationis et vocis (ut eodem utar verbo) modulatione
concitationem iudicis, alia misericordiam petimus;
cum etiam organis, quibus sermo exprimi non potest,
adfici animos in diversum habitum sentiamus.
[26]
[p. 172]
Corporis quoque aptus et decens motus, qui dicitur
εὐρυθμία, et est necessarius nec aliunde peti potest;
in quo pars actionis non minima consistit, qua de
re sepositus nobis est locus.
[27]
age, non habebit
imprimis curam vocis orator? quid tam musices
proprium? sed ne haec quidem praesumenda pars
est. uno interim contenti simus exemplo C.
Gracchi, praecipui suorum temporum oratoris, cui
contionanti consistens post eum musicus fistula,
quam τονάριον vocant, modos, quibus deberet intendi,
monstrabat.
[28]
haec ei cura inter turbidissimas
actiones vel terrenti optimates vel iam timenti fuit.
libet propter quosdam imperitiores etiam crassiore,
ut vocant, Musa dubitationem huius utilitatis
eximere.
[29]
nam poetas certe legendos oratori futuro
concesserint: num igitur hi sine musice? ac si quis
tam caecus animi est, ut de allis dubitet, illos certe,
qui carmina ad lyram composuerunt. haec diutius
forent dicenda, si hoc studium velut novum praeciperem.
[30]
cum vero antiquitus usque a Chirone atque
Achille ad nostra tempora apud omnes, qui modo
legitimam disciplinam non sint perosi, duraverit,
[p. 174]
non est committendum, ut illa dubia faciam defensionis sollicitudine.
[31]
quamvis autem satis iam ex
ipsis, quibus sum modo usus, exemplis credam esse
manifestum, quae mihi et quatenus musice placeat,
apertius tamen profitendum puto, non hane a me
praecipi, quae nunc in scenis effeminata et impudicis
modis fracta non ex parte minima, si quid in nobis
virilis roboris manebat, excidit, sed qua laudes
fortium canebantur, quaque ipsi fortes canebant;
nec psalteria et spadicas, etiam virginibus prolis
recusanda, sed cognitionem rationis, quae ad movendos leniendosque adfectus plurimum valet.
[32]
nam et Pythagoran accepimus concitatos ad vim
pudicae domui adferendam iuvenes, iussa mutare in
spondeum modos tibicina, composuisse; et Chrysippus etiam nutricum illi, quae adhibetur infantibus,
adlectationi suum quoddam carmen assignat.
[33]
est
etiam non inerudite ad declamandum ficta materia,
in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium
cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia
delato accusari, quod causa mortis extiterit; quae
si dici debet ab oratore nec dici citra scientiam
[p. 176]
musices potest, quomodo non hane quoque artem
necessariam esse operi nostro vel iniqui consentient?
[34]
in geometria partem fatentur esse utilem teneris
aetatibus. agitari namque animos et acui ingenia
et celeritatem percipiendi venire inde concedunt,
sed prodesse eam non ut ceteras artes, cum perceptae sint, sed cum discatur, existimant: ea vulgaris
opinio est.
[35]
nec sine causa summi viri etiam impensam huic scientiae operam dederunt. nam
cum sit geometria divisa in numeros atque formas,
numerorum quidem notitia non oratori modo, sed
cuicunque salter primis litteris erudito necessaria
est. in causis vero vel frequentissime versari solet;
in quibus actor, non dico, si circa summas trepidat,
sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu
a computatione dissentit, iudicatur indoctus.
[36]
ilia
vero linearis ratio et ipsa quidem cadit frequenter
in causas (nam de terminis mensurisque sunt lites),
sed habet maiorem quandam aliam cum arte oratoria
cognationem.
[37]
iam primum ordo est geometriae
necessarius; nonne et eloquentiae? ex prioribus
geometria probat insequentia, ex certis incerta;
nonne id in dicendo facimus? quid? illa propositarum quaestionum conclusio non fere tota constat
[p. 178]
syllogismis? propter quod plures invenias, qui
dialecticae similem quam qui rhetoricae fateantur
hanc artem. verum et orator etiamsi raro non
tamen nunquam probabit dialectice.
[38]
nam et syllogismo, si res poscet, utetur et certe enthymemate,
qui rhetoricus est syllogismus. denique probationum quae sunt potentissimae γραμμικαὶ ἀποδείξεις
vulgo dicuntur: quid autem magis oratio quam
probationem petit?
[39]
falsa quoque veris similia
geometrica ratione deprellendit. fit hoc et in
numeris per quasdam, quas Ψευδογραφίας vocant,
quibus pueri ludere solebamus. sed alia maiora
sunt. nam quis non ita proponenti credat?
“quorum locorum extremae lineae eandem mensuram
colligunt, eorum spatium quoque, quod iis lineis
continetur, par sit necesse est.”
[40]
at id falsum est.
nam plurimum refert, cuius sit formae ille circuitus;
reprehensique a geometris sunt historici, qui magnitudinem insularum satis significari navigationis
ambitu crediderunt. nam ut quaeque forma perfectissima ita capacissima est.
[41]
ideoque illa circumcurrens linea si efficiet orbem, quae forma est in
planis maxime perfecta, amplius spatium complectetur quam si quadratum paribus oris efficiat, rursus
quadrata triangulis, triangula ipsa plus aequis lateribus quam inaequalibus.
[42]
sed alia forsitan obscuriora;
[p. 180]
nos facillimum etiam imperitis sequamur experimentum. lugeri mensuram ducentos et quadraginta
longitudinis pedes esse dimidioque in latitudinem
patere, non fere quisquam est qui ignoret, et qui sit
circuitus et quantum campi claudat, colligere expeditum.
[43]
at centeni et octogeni in quamque partem
pedes idem spatium extremitatis sed multo amplius
clausae quattuor lineis areae faciunt. id si computare quem piget, brevioribus numeris idem discat.
nam deni in quadram pedes, quadraginta per oram,
intra centum erunt. at si quini deni per latera,
quini in fronte sint, ex illo, quod amplectuntur,
quartam deducent eodem circumductu.
[44]
si vero
porrecti utrinque undeviceni singulis distent, non
plures intus quadratos habebunt, quam per quot
longitudo ducetur; quae circumibit autem linea,
eiusdem spatii erit, cuius ea quae centum continet.
ita quidquid formae quadrati detraxeris, amplitudini
quoque peribit.
[45]
ergo etiam id fieri potest, ut
maiore circuitu minor loci amplitudo claudatur.
haec in planis. nam in collibus vallibusque etiam
imperito patet plus soli esse quam caeli.
[46]
quid
quod se eadem geometria tollit ad rationem usque
mundi? in qua, cum siderum certos constitutosque
cursus numeris docet, discimus nihil esse inordinatum atque fortuitum; quod ipsum nonnunquam pertinere ad oratorem potest.
[47]
an vero, cum Pericles
[p. 182]
Athenienses solis obscuratione territos redditis eius
rei causis metu liberavit, aut cum Sulpicius ille
Gallus in exercitu L. Paulli de lunae defectione
disseruit, ne velut prodigio divinitus facto militum
animi terrerentur, non videtur usus esse oratoris
officio?
[48]
quod si Nicias in Sicilia scisset, non eodem
confusus metu pulcherrimum Atheniensium exercitum perdidisset; sicut Dion, cum ad destruendam
Dionysii tyrannidem venit, non est tali casu deterritus. sint extra licet usus bellici, transeamusque,
quod Archimedes unus obsidionem Syracusarum in
longius traxit.
[49]
illud utique iam proprium ad efficiendum quod intendimus, plurimas quaestiones,
quibus difficilior alia ratione explicatio est, ut de
ratione dividendi, de sectione in infinitum, de celeritate augenda, linearibus illis probationibus solvi
solere; ut, si est oratori (quod proximus demonstrabit liber) de omnibus rebus dicendum, nullo modo
sine geometria esse possit orator.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.