Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. igitur nato filio pater spem de illo primum
quam optimam capiat, ita diligentior a principiis
fiet. falsa enim est querela, paucissimis hominibus
vim percipiendi, quae tradantur, esse concessam,
plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii
perdere. nam contra plures reperias et faciles in
excogitando et ad discendum promptos. quippe
id est homini naturale; ac sicut aves ad volatum,
equi ad cursum, ad saevitiam ferae gignuntur; ita
[p. 20]
nobis propria est mentis agitatio atque sollertia,
unde origo animi caelestis creditur.
[2]
hebetes vero
et indociles non magis secundum naturam homines
eduntur quam prodigiosa corpora et monstris insignia, sed hi pauci admodum fuerunt. argumentum quod in pueris elucet spes plurimorum,
quae cum emoritur aetate, manifestum est, non
naturam defecisse sed curam. praestat tamen ingenio alius alium.
[3]
concedo; sed plus efficiet aut
minus; nemo reperitur, qui sit studio nihil consecutus. hoc qui perviderit, protinus ut erit parens
factus, acrem quam maxime curam spei futuri oratoris impendat.
[4]
ante omnia ne sit vitiosus sermo nutricibus, quas
si fieri posset sapientes Chrysippus optavit, certe
quantum res pateretur optimas eligi voluit. et
morum quidem in his haud dubie prior ratio est,
recte tamen etiam loquantur.
[5]
has primum audiet
puer, harum verba effingere imitando conabitur. et
natura tenacissimi sumus eorum, quae rudibus animis
percepimus; ut sapor, quo nova imbuas, durat, nec
lanarum colores, quibus simplex ille candor mutatus
est, elui possunt. et haec ipsa magis pertinaciter
haerent, quo deteriora sunt. nam bona facile mutantur in peius; num quando in bonum verteris
[p. 22]
vitia? non assuescat ergo, ne dum infans quidem
est, sermoni qui dediscendus sit.
[6]
in parentibus vero quam plurimum esse eruditionis optaverim, nec de patribus tantum loquor.
nam Gracchorum eloquentiae multum contulisse accepimus Corneliam matrem, cuius doctissimus sermo
in posteros quoque est epistolis traditus: et Laelia
C. filia reddidisse in loquendo paternam elegantiam
dicitur, et Hortensiae Q. filiae oratio apud Triumviros habita legitur non tantum in sexus honorem.
[7]
nec tamen ii, quibus discere ipsis non contigit,
minorem curam docendi liberos habeant; sed sint
propter hoc ipsum ad cetera magis diligentes.
[8]
de pueris, inter quos educabitur ille huic spei
destinatus, idem quod de nutricibus dictum sit. de
paedagogis hoc amplius, ut aut sint eruditi plene,
quam primam esse curam velim, aut se non esse
eruditos sciant. nihil est peius iis, qui paulum
aliquid ultra primas litteras progressi falsam sibi
scientiae persuasionem induerunt. nam et cedere
praecipiendi partibus indignantur et velut iure
quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus
intumescit, imperiosi atque interim saevientes
[p. 24]
stultitiam suam perdocent.
[9]
nec minus error eorum
nocet moribus; siquidem Leonides Alexandri paedagogus, ut a Babylonio Diogene traditur, quibusdam
eum vitiis imbuit, quae robustum quoque et iam
maximum regem ab illa institutione puerili sunt
persecuta.
[10]
si cui multa videor exigere, cogitet oratorem
institui, rem arduam, etiam cum ei formando nihil
defuerit; praeterea plura ac difficiliora superesse.
nam et studio perpetuo et praestantissimis praeceptoribus et plurimis disciplinis opus est.
[11]
quapropter
praecipienda sunt optima; quae si quis gravabitur,
non rationi defuerint sed homini. si tamen non
continget, quales maxime velim nutrices, pueros,
paedagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his
praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec
insidere illi sinat; dum tamen intelligatur, id, quod
prius dixi, bonum esse, hoc remedium.
[12]
A sermone Graeco puerum incipere malo, quia
Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis
prius instituendus est, unde et nostrae fluxerunt.
[p. 26]
[13]
non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim, ut diu
tantum Graece loquatur aut discat, sicut plerisque
moris est. hoc enim accidunt et oris plurima vitia
in peregrinum sonum corrupti et sermonis; cui cum
Graecae figurae assidua consuetudine haeserunt,
in diversa quoque loquendi ratione pertinacissime
durant.
[14]
non longe itaque Latina subsequi debent
et cito pariter ire. ita fiet, ut, cum aequali cura
linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri
officiat.
[15]
quidam litteris instituendos, qui minores septem
annis essent, non putaverunt, quod illa primum aetas
et intellectum disciplinarum capere et laborem pati
posset. in qua sententia Hesiodum esse plurimi
tradunt qui ante grammaticum Aristophanen fuerunt; nam is primus ὑποθήκας, in quo libro scriptum
hoc invenitur, negavit esse huius poëtae.
[16]
sed alii
quoque auctores, inter quos Eratosthenes, idem
praeceperunt. melius autem, qui nullum tempus
vacare cura volunt, ut Chrysippus. nam is, quamvis
nutricibus triennium dederit, tamen ab illis quoque
iam formandam quam optimis institutis mentem
infantium iudicat.
[17]
cur autem non pertineat ad
litteras aetas, quae ad mores iam pertinet? neque
ignoro, toto illo, de quo loquor, tempore vix tantum
effici, quantum conferre unus postea possit annus;
[p. 28]
sed tamen mihi, qui dissenserunt, videntur non tam
discentibus in hac parte quam docentibus pepercisse.
[18]
quid melius alioqui facient, ex quo loqui poterunt?
faciant enim aliquid necesse est. aut cur hoc,
quantulumcunque est, usque ad septem annos lucrum
fastidiamus? nam certe quamlibet parvum sit,
quod contulerit aetas prior, maiora tamen aliqua
discet puer ipso illo anno, quo minora didicisset.
[19]
hoc per singulos prorogatum in summam proficit,
et quantum in infantia praesumptum est temporis,
adolescentiae adquiritur. idem etiam de sequentibus annis praeceptum sit, ne, quod cuique discendum est, sero discere incipiat. non ergo perdamus primum statim tempus, atque eo minus, quod
initia litterarum sola memoria constant, quae non
modo iam est in parvis sed tum etiam tenacissima
est.
[20]
nec sum adeo aetatum imprudens, ut instandum
protinus teneris acerbe putem exigendamque plane
operam. nam id in primis cavere oportebit, ne
studia, qui amare nondum potest, oderit et amaritudinem semel perceptam etiam ultra rudes annos
reformidet. lusus hic sit; et rogetur et laudetur
et numquam non fecisse se gaudeat, aliquando ipso
nolente doceatur alius, cui invideat; contendat
[p. 30]
interim et saepius vincere se putet; praemiis etiam,
quae capit illa aetas, evocetur.
[21]
parva docemus oratorem instituendum professi,
sed est sua etiam studiis infantia; et ut corporum
mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium
ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando
vagitum et loqui primum incerta voce temptavit
et haesit circa formas litterarum. nec si quid
discere satis non est, ideo nec necesse est.
[22]
quodsi
nemo reprehendit patrem, qui haec non negligenda
in suo filio putet, cur improbetur, si quis ea, quae
domi suae recte faceret, in publicum promit? atque
eo magis, quod minora etiam facilius minores
percipiunt, et ut corpora ad quosdam membrorum
flexus formari nisi tenera non possunt, sic animos
quoque ad pleraque duriores robur ipsum facit.
[23]
an
Philippus Macedonum rex Alexandro filio suo prima
litterarum elementa tradi ab Aristotele, summo eius
aetatis philosopho, voluisset, aut ille suscepisset hoc
officium, si non studiorum initia et a perfectissimo
quoque optime tractari et pertinere ad summam
[p. 32]
credidisset?
[24]
fingamus igitur Alexandrum dari
nobis impositum gremio, dignum tanta cura infantem (quanquam suus cuique dignus est): pudeatne me in ipsis statim elementis etiam brevia
docendi monstrare compendia?
neque enim mihi illud saltem placet, quod fieri
in plurimis video, ut litterarum nomina et contextum
prius quam formas parvuli discant.
[25]
obstat hoc
agnitioni earum non intendentibus mox animum ad
ipsos ductus, dum antecedentem memoriam sequuntur. quae causa est praecipientibus, ut etiam,
cum satis adfixisse eas pueris recto illo quo primum
scribi solent contextu videntur, retro agant rursus et
varia permutatione turbent, donec litteras qui instituuntur facie norint non ordine. quapropter
optime sicut hominum pariter et habitus et nomina
edocebuntur.
[26]
sed quod in litteris obest, in syllabis
non nocebit. non excludo autem, id quod est inventum1 irritandae ad discendum infantiae gratia
eburneas etiam litterarum formas in lusum offerre;
vel si quid aliud, quo magis illa aetas gaudeat,
inveniri potest, quod tractare, intueri, nominare
iucundum sit.
[27]
cum vero iam ductus sequi coeperit, non inutile
erit eas tabellae quam optime insculpi, ut per illos
[p. 34]
velut sulcos ducatur stilus. nam neque errabit,
quemadmodum in ceris (continebitur enim utrinque
marginibus neque extra praescriptum egredi poterit)
et celerius ac saepius sequendo certa vestigia firmabit articulos, neque egebit adiutorio manum suam
manu superimposita regentis.
[28]
non est aliena res,
quae fere ab honestis negligi solet, cura bene ac
velociter scribendi. nam cum sit in studiis praecipuum, quoque solo verus ille profectus et altis
radicibus nixus paretur, scribere ipsum, tardior stilus
cogitationem moratur, rudis et confusus intellectu
caret; unde sequitur alter dictandi, quae transferenda sunt, labor.
[29]
quare cum semper et ubique
tum praecipue in epistolis secretis et familiaribus
delectabit ne hoc quidem neglectum reliquisse.
[30]
syllabis nullum compendium est; perdiscendae
omnes nec, ut fit plerumque, difficillima quaeque
earum differenda, ut in nominibus scribendis deprehendantur.
[31]
quin immo ne primae quidem memoriae
temere credendum; repetere et diu inculcare fuerit
utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa
atque indubitata litterarum inter se coniunctio
suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit.
[p. 36]
Tunc ipsis syllabis verba complecti et his sermonem
connectere incipiat.
[32]
incredibile est, quantum morae
lectioni festinatione adiiciatur. hinc enim accidit
dubitatio, intermissio, repetitio plus quam possunt
audentibus, deinde, cum errarunt, etiam iis quae iam
sciunt diffidentibus.
[33]
certa sit ergo in primis lectio,
deinde coniuncta et diu lentior, donec exercitatione
contingat emendata velocitas.
[34]
nam prospicere in
dextrum (quod omnes praecipiunt) et providere, non
rationis modo sed usus quoque est; quoniam sequentia intuenti priora dicenda sunt, et, quod difficillimum est, dividenda intentio animi, ut aliud
voce aliud oculis agatur. illud non paenitebit
curasse, cum scribere nomina puer (quemadmodum
moris est) coeperit, ne hanc operam in vocabulis
vulgaribus et forte occurrentibus perdat.
[35]
protinus
enim potest interpretationem linguae secretioris,
quas Graeci γλώσσας vocant, dum aliud agitur,
ediscere et inter prima elementa consequi rem
postea proprium tempus desideraturam. et quoniam
circa res adhuc tenues moramur, ii quoque versus,
qui ad imitationem scribendi proponentur, non
otiosas velim sententias habeant sed honestum aliquid monentes.
[36]
prosequitur haec memoria in
senectutem et impressa animo rudi usque ad mores
proficiet. etiam dicta clarorum virorum et electos
[p. 38]
ex poëtis maxime (namque eorum cognitio parvis
gratior est) locos ediscere inter lusum licet. nam
et maxime necessaria est oratori (sicut suo loco
dicam) memoria, et ea praecipue firmatur atque
alitur exercitatione, et in his, de quibus nunc
loquimur, aetatibus, quae nihildum ipsae generare
ex se queunt, prope sola est, quae iuvari cura docentium possit.
[37]
non alienum fuerit exigere ab his
aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo,
ut nomina quaedam versusque adfectatae difficultatis
ex pluribus et asperrime coëuntibus inter se syllabis
catenatos et velut confragosos quam citatissime
volvant; χαλινοί Graece vocantur. res modica
dictu, qua tamen omissa multa linguae vitia, nisi
primis eximuntur annis, inemendabili in posterum
pravitate durantur.
1 inventum, Heindorf: notum, MSS.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.