Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[3]
quod si haberem aliquid quod liqueret, tamen te vicissim audire vellem,
cum ipse tam multa dixissem.”
Tum Balbus: “Geram tibi morem et agam quam brevissume potero; etenim convictis Epicuri erroribus
longa de mea disputatione detracta oratio est. Omnino
dividunt nostri totam istam de dis inmortalibus quaestionem in partis quattuor. primum docent esse deos,
deinde quales sint, tum mundum ab his administrari,
postremo consulere eos rebus humanis. nos autem hoc
sermone quae priora duo sunt sumamus; tertium et [p. 50]
quartum, quia maiora sunt, puto esse in aliud tempus
differenda.”
“Minime vero” inquit Cotta; “nam et otiosi sumus et
his de rebus agimus, quae sunt etiam negotiis anteponenda.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.