Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[92]
Sed quoniam tantum in ea arte ponitis,
videte ne contra vos tota nata1 sit; quae primo
progressa2 festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum
paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod3 tu modo dicebas esse vitiosum
interrogandi genus. 29. quid ergo istius vitii num nostra
culpa est? rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus,
nec hoc in acervo4 tritici solum, unde nomen est, sed
nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper
clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa
brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto
certum respondeamus non habemus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.