Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[82]
Quid ego de nave; vidi enim a te remum contemni: maiora fortasse quaeris. Quid potest1 sole maius,
quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram:2 quantulus nobis
videtur; mihi quidem quasi pedalis; Epicurus3 autem
posse putat4 etiam minorem esse eum quam videatur,
sed non multo; ne maiorem quidem multo putat esse,
vel tantum esse quantus videatur, ut oculi aut nihil
mentiantur tamen aut non multum — mentiantur5
tamen: ubi igitur illud est 'semel'?6 — sed ab hoc
credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne7 nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari
quidem possit, tamen nobis stare videatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.