Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
iam Clitomacho Philo vester operam
multos annos dedit. Philone autem vivo patrocinium
Academiae non defuit.
Sed, quod nos facere nunc ingredinur,1 ut contra
Academicos disseramus, id quidam e philosophis et
i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem2 disputare cum is
qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui
multus in eo fuisset reprehendebant; nec definiri
aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio
aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam
κατάλημψιν illi vocant; eosque qui persuadere vellent
esse aliquid quod3 conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset
clarius ἐναργείᾳ45 — ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam6 nos si placet nominemus fabricemurque si
opus erit verba, nec7 hic sibi' (me appellabat iocans)
'hoc licere soli putet — sed tamen orationem nullam
putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse,
nec ea quae tam clara essent definienda censebant.8
Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam
priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.