Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[145]
At scire
negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. et hoc
quidem Zeno gestu1 conficiebat. nam cum extensis digitis adversam manum ostenderat, 'visum' inquiebat
'huius modi est'; dein cum paulum digitos contraxerat,2
'adsensus huius modi'; tum cum plane conpresserat
pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat,
qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non
[p. 101]
fuerat, κατάλημψιν imposuit; cum autem laevam manum admoverat3 et ilium pugnum arte vehementerque
conpresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem4 nisi sapientem esse neminem. sed qui sapiens
sit aut5 fuerit ne ipsi quidem solent dicere. ita tu nunc
Catule lucere nescis, nec tu Hortensi in tua villa nos
esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.