Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[143]
num quid horum probat
noster Antiochus? ille vero ne maiorum quidem suorum. ubi enim et1 Xenocraten sequitur, cuius libri
sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut
ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius ni-
[p. 100]
hil politius; 47. a Chrysippo pedem nusquam.2 Qui3 ergo
Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?)
aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident? In
hoc ipso quod in elementis4 dialectici docent, quo modo
iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio
est: aliter Diodoro,5 aliter Philoni, Chrysippo aliter
placet. Quid cum Cleanthe doctore suo quam multis
rebus Chrysippus dissidet; quid duo vel principes
dialecticorum6 Antipater et Archidemus spinosissimi7
homines nonne multis in rebus dissentiunt?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.