Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33]
Haec forma1 erat illis prima, a Platone tradita; cuius
quas acceperim dissupationes2 si vultis exponam.'
“Nos vero volumus” inquam, “ut pro Attico etiam
respondeam.”
ATT. “Et recte quidem3” inquit “respondes; praeclare
enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris
auctoritas.”
9.
VA. “Aristoteles igitur4 primus species quas paulo
ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus,5 ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem
ferat,6 vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem
suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in
ea sola positum esse beate vivere.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.