Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Et ego “Ista quidem” inquam “Varro iam diu expectans non audeo tamen flagitare;
audivi enim e Libone
nostro, cuius nosti studium (nihil enim1 eius modi celare
possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. illud autem
mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a
te requirere. sed nunc postea quam sum ingressus
res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam
Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum2
multa scribas genus hoc3 praetermittas, praesertim cum
et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res
longe ceteris et studiis et artibus antecedat.”
2.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.