Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. Cn. Lentulus augur, divitiarum maximum
exemplum, antequam illum libertini pauperem
facerent, hic, qui quater milies sestertium suum
vidit (proprie dixi ; nihil enim amplius quam vidit),
ingenii fuit sterilis, tam pusilli quam animi. Cum
[p. 104]
esset avarissimus, nummos citius emittebat quam
verba : tanta illi inopia erat sermonis.
[2]
Hic cum
omnia incrementa sua divo Augusto deberet, ad
quem attulerat paupertatem sub onere nobilitatis
laborantem, princeps iam civitatis et pecunia et gratia
subinde de1 Augusto solebat queri dicens a studiis se
abductum ; nihil tantum in se congestum esse, quantum perdidisset relicta eloquentia. At illi inter alia hoc quoque divus Augustus praestiterat, quod illum
derisu et labore irrito liberaverat !
[3]
Non patitur aviditas quemquam esse gratum ; numquam enim improbae spei, quod datur, satis est, et
maiora cupimus, quo maiora venerunt, multoque concitatior est avaritia in magnarum opum congestu collocata, ut flammae infinite acrior vis est, quo ex maiore
incendio emicuit.
[4]
Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius fuit
impudens votum. Nemo agit de tribunatu gratias,
sed queritur, quod non est ad praeturam usque perductus ; nec haec grata est, si deest consulatus ; ne
hic quidem satiat, si unus est. Ultra se cupiditas
porrigit et felicitatem suam non intellegit, quia non,
unde venerit, respicit, sed quo tendat.
1 de commonly added.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.