previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. Vident et in iliis qui summum bonum dixerunt, quam turpi illud loco posuerint. Itaque negant posse voluptatem a virtute diduci et aiunt nec honeste quemquam vivere, ut non iucunde vivat, nec iucunde, ut non honeste quoque. Non video quomodo ista tam diversa in eandem copulam coiciantur. Quid est, oro vos, cur separari voluptas a virtute non possit ? Videlicet, quia omne bonis ex virtute principium est, ex huius radicibus etiam ea, quae vos et amatis et expetitis, oriuntur ? Sed si ista indiscreta essent, non videremus quaedam iucunda sed non honesta- quaedam vero honestissima sed aspera, per dolores exigenda. [2] Adice nunc, quod voluptas etiam ad vitam turpissimam venit, at virtus malam vitam non admittit, et infelices quidam non sine voluptate, immo ob ipsam voluptatem sunt, quod non eveniret, si virtuti se voluptas immiscuisset, qua virtus saepe caret, numquam indiget. [3] Quid dissimilia, immo diversa componitis ? Altum quiddam est virtus, excelsum et regale, invictum, infatigabile ; voluptas [p. 116] humile, servile, imbecillum, caducum, cuius statio ac domicilium fornices et popinae sunt. Virtutem in templo convenies, in foro, in curia, pro muris stantem, pulverulentam, coloratam, callosas habentem manus ; voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam. [4] Summum bonum immortale est, nescit exire nec satietatem habet nec paenitentiam ; numquam enim recta mens vertitur nec sibi odio est nec quicquam mutavit a vita1 optima. At voluptas tunc, cum maxime delectat, extinguitur ; non multum loci habet, itaque cito implet et taedio est et post primum impetum marcet. Nec id umquam certum est, cuius in motu natura est. Ita ne potest quidem ulla eius esse substantia, quod venit transitque celerrime in ipso usu sui periturum ; eo enim pertendit, ubi desinat, et, dum incipit, spectat ad finem.

1 a vita supplied by Hermes after Rossbach.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: