Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. Illud quoque magno tibi erit levamento, si saepe
te sic interrogaveris : " Utrumne meo nomine doleo
an eius qui decessit ? Si meo, perit indulgentiae iactatio et incipit dolor hoc uno excusatus, quod honestus
est, eum ad utilitatem respicit, a pietate desciscere;
nihil autem minus bono viro convenit quam in fratris
luctu calculos ponere.
[2]
Si illius nomine doleo, necesse
est alterutrum ex his duobus esse iudicem. Nam si
nullus defunctis sensus superest, evasit omnia frater
meus vitae incommoda et in eum restitutus est locum,
in quo fuerat antequam nasceretur, et expers omnis
mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur. Quis iste
furor est pro eo me numquam dolere desinere, qui
numquam doliturus est ?
[3]
Si est aliquis defunctis
sensus, nunc animus fratris mei velut ex diutino
carcere emissus, tandem sui iuris et arbitrii, gestit et
rerum naturae spectaculo fruitur et humana omnia ex
[p. 380]
loco superiore despicit, divina vero, quorum rationem
tam diu frustra quaesierat, propius intuetur. Quid
itaque eius desiderio maceror, qui aut beatus aut
nullus est ? Beatum deflere invidia est, nullum
dementia."
[4]
An hoc te movet, quod videtur ingentibus et cum
maxime circumfusis bonis caruisse ? Cum cogitaveris
multa esse, quae perdidit, cogita plura esse, quae non
timet. Non ira eum torquebit, non morbus affliget,
non suspicio lacesset, non edax et inimica semper
alienis processibus invidia consectabitur, non metus
sollicitabit, non levitas fortunae cito munera sua
transferentis inquietabit. Si bene computes, plus illi
remissum quam ereptum est.
[5]
Non opibus fruetur,
non tua simul ac sua gratia ; non accipiet beneficia,
non dabit. Miserum putas, quod ista amisit, an
beatum, quod non desiderat ? Mihi crede, is beatior
est, cui fortuna supervacua est, quam is, cui parata1
est. Omnia ista bona, quae nos speciosa sed fallaci
voluptate delectant, pecunia, dignitas, potentia aliaque complura, ad quae generis humani caeca cupiditas obstupescit, cum labore possidentur, eum invidia
conspiciuntur, eos denique ipsos, quos exornant, et
premunt ; plus minantur quam prosunt. Lubrica et
incerta sunt, numquam bene tenentur ; nam ut nihil
de tempore futuro timeatur, ipsa tamen magnae
felicitatis tutela sollicita est.
[6]
Si velis credere altius
[p. 382]
veritatem intuentibus, omnis vita supplicium est.
In hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis aestibus reciprocum et modo allevans nos subitis
incrementis, modo maioribus damnis deferens assidueque iactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alterum illidimur
et aliquando naufragium facimus, semper timemus;
[7]
in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates
exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis
est. Ne itaque invideris fratri tuo; quiescit. Tandem
liber, tandem tutus, tandem aeternus est. Superstitem Caesarem omnemque eius prolem, superstitem
te cum communibus habet fratribus. Antequam
quicquam ex suo favore fortuna mutaret, stantem
adhuc illam et munera plena manu congerentem
reliquit.
[8]
Fruitur nunc aperto et libero caelo, ex
humili atque depresso in eum emicuit locum, quisquis
ille est, qui solutas vinculis animas beato recipit sinu,
et nunc libere illic vagatur omniaque rerum naturae
bona eum summa voluptate perspicit. Erras : non
perdidit lucem frater tuus, sed sinceriorem sortitus
est. Omnibus illo nobis commune est iter.
[9]
Quid
fata deflemus ? Non reliquit ille nos sed antecessit.
Est, mihi crede, magna felicitas in ipsa necessitate
moriendi. Nihil ne in totum quidem diem certi est.
Quis in tam obscura et involuta veritate divinat,
utrumne fratri tuo mors inviderit an consuluerit ?
1 parata O : parta Pincianus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.