previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. Debes itaque eos intueri omnes, quos paulo ante rettuli, aut adscitos caelo aut proximos, et ferre aequo animo fortunam ad te quoque porrigentem manus, quas ne ab eis quidem, per quos iuramus, abstinet ; debes illorum imitari firmitatem in perferendis et evincendis doloribus, in quantum modo homini fas est per divina ire vestigia. Quamvis sint1 [2] in aliis rebus dignitatum ac nobilitatum magna discrimina, virtus in medio posita est; neminem dedignatur, qui modo dignum se illa iudicat. Optime certe illos imitaberis, qui eum indignari possent non esse ipsos exsortes huius mali, tamen in hoc uno se ceteris exaequari hominibus non iniuriam sed ius mortalitatis iudicaverunt tuleruntque nec nimis acerbe et aspere, quod acciderat, nec molliter et effeminate ; nam et non sentire mala sua non est hominis et non ferre non est viri. [3] Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares, quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc praeterire ex omni Caesarum numero excerpendum, quem rerum natura in exitium opprobriumque humani [p. 408] generis edidit, a quo imperium adustum atque eversum funditus principis mitissimi recreat clementia. [4] C. Caesar amissa sorore Drusilla, is homo, qui non magis dolere quam gaudere principaliter posset, conspectum conversationemque civium suorum profugit, exsequis sororis suae non interfuit, iusta sorori non praestitit, sed in Albano suo tesseris ac foro et pervolgatis2 huiusmodi aliis occupationibus acerbissimi funeris elevabat mala. Pro pudor imperii! Principis Romani lugentis sororem alea solacium fuit ! [5] Idem ille Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque summittens modo tondens3 Italiae ac Siciliae oras errabundus permetiens et numquam satis certus, utrum lugeri vellet an coli sororem, eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima adficiebat animadversione ; eadem enim intemperie animi adversarum rerum ictus ferebat, qua secundarum elatus eventu super humanum in- tumeseebat modum. [6] Procul istud exemplum ab omni Romano sit viro, luctum suum aut intempestivis sevocare lusibus aut sordium ac squaloris foeditate irritare aut alienis malis obiectare minime humano solacio.

1 sint added by Gertz.

2 et pervolgatis Haase : & puocatis et ADHB : et pyrgo talisque Gertz.

3 tondens added by Wesenberg.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: