Cuivis potest accidere quod cuiquam potest!Ille amisit liberos; et tu amittere potes. Ille damnatus est ; et tua innocentia sub ictu est. Error decipit hic, effeminat, dum patimur quae numquam pati nos posse providimus. Aufert vim praesentibus malis qui futura prospexit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. "Unde ergo tanta nobis pertinacia in deplora-
[p. 26]
tione nostri, si id non fit naturae iussu ? " Quod
nihil nobis mali, antequam eveniat, proponimus, sed
ut immunes ipsi et aliis pacatius ingressi iter alienis
non admonemur casibus illos esse communes.
[2]
Tot
praeter domum nostram ducuntur exsequiae : de
morte non cogitamus ; tot acerba funera : nos togam
nostrorum infantium, nos militiam et paternae
hereditatis successionem agitamus animo; tot
divitum subita paupertas in oculos incidit : et nobis
numquam in mentem venit nostras quoque opes
aeque in lubrico positas. Necesse est itaque magis
corruamus : quasi ex inopinato ferimur ; quae multo
ante provisa sunt, languidius incurrunt.
[3]
Vis tu scire
te ad omnis expositum ictus stare et illa quae alios
tela fixerunt circa te vibrasse! Velut murum
aliquem aut obsessum multo hoste locum et arduum
ascensu semermis adeas, expecta vulnus et illa superne
volantia eum sagittis pilisque saxa in tuum puta
librata corpus. Quotiens aliquis ad latus aut pone
tergum ceciderit, exclama: " Non decipies me,
fortuna, nec securum aut neglegentem opprimes.
Scio quid pares ; alium quidem percussisti, sed me
petisti."
[4]
Quis umquam res suas quasi periturus
aspexit ? Quis umquam nostrum de exilio, de
egestate, de luctu cogitare ausus est ? Quis non,
si admoneatur ut cogitet, tamquam dirum omen
[p. 28]
respuat et in capita inimicorum aut ipsius in-
tempestivi monitoris abire illa iubeat ? " Non
putavi futurum."
[5]
Quicquam tu putas non futurum,
quod scis 1 posse fieri, quod multis vides evenisse ?
Egregium versum et dignum qui non e pulpito exiret :
1 quod scis Madvig: quod multis scis A.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.