This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. Praeter hoc quod omne futurum incertum est
et ad deteriora certius, facillimum ad superos iter
est animis cito ab humana conversatione dimissis ;
minimum enim faecis, ponderis traxerunt. Ante
quam obdurescerent et altius terrena conciperent
liberati leviores ad originem suam revolant et facilius
quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.
[2]
Nec
umquam magnis ingenis cara in corpore mora est ;
exire atque erumpere gestiunt, aegre has angustias
[p. 84]
ferunt, vagi per omne, sublimes et ex alto adsueti
humana despicere. Inde est quod Platon clamat :
sapientis animum totum in mortem prominere, hoc
velle, hoc meditari, hac semper cupidine ferri in
exteriora tendentem.
[3]
Quid ? tu, Marcia, cum videres senilem in iuvene
prudentiam, victorem omnium voluptatium animum,
emendatum, carentem vitio, divitias sine avaritia,
honores sine ambitione, voluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere ? Quicquid ad summum pervenit, ab exitu
prope est. Eripit se aufertque ex oculis perfecta
virtus, nec ultimum tempus expectant quae in primo
maturuerunt. Ignis quo clarior fulsit, citius extinguitur;
[4]
vivacior est, qui cum lenta ac difficili materia
commissus fumoque demersus ex sordido lucet ;
eadem enim detinet causa, quae maligne alit. Sic
ingenia quo inlustriora, breviora sunt; nam ubi in-
cremento locus non est, vicinus occasus est.
[5]
Fabianus
ait, id quod nostri quoque parentes videre, puerum
Romae fuisse statura ingentis viri 1 ; sed hic cito
decessit, et moriturum brevi nemo prudens non ante
dixit 2 ; non poterat enim ad illam aetatem pervenire,
quam praeceperat. Ita est : indicium imminentis
exitii nimia maturitas est ; adpetit finis ubi in-
crementa consumpta sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.