This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. Non est quod utaris excusatione muliebris
nominis, cui paene concessum est immoderatum in
lacrimas ius, non immensum tamen ; et ideo maiores
decem mensum spatium lugentibus viros dederunt, ut
cum pertinacia muliebris maeroris publica constitutione deciderent. Non prohibuerunt luctus, sed finierunt ; nam et infinito dolore, cum aliquem ex carissimis amiseris, adfici stulta indulgentia est, et nullo
inhumana duritia. Optimum inter pietatem et
rationem temperamentum est et sentire desiderium
et opprimere.
[2]
Non est quod ad quasdam feminas
respicias, quarum tristitiam semel sumptam mors
finivit (nosti quasdam, quae amissis filiis imposita
lugubria numquam exuerunt). A te plus exigit vita
ab initio fortior ; non potest muliebris excusatio contingere ei, a qua omnia muliebria vitia afuerunt.
[3]
Non te maximum saeculi malum, impudicitia, in
numerum plurium adduxit ; non gemmae te, non
margaritae flexerunt ; non tibi divitiae velut maximum generis humani bonum refulserunt; non te,
bene in antiqua et severa institutam domo, periculosa
etiam probis peiorum detorsit imitatio ; numquam te
fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit,
[p. 472]
numquam more aliarum, quibus omnis commendatio
ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti
quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas
spes liberorum elisisti; non faciem coloribus ac lenociniis polluisti;
[4]
numquam tibi placuit vestis, quae
nihil amplius nudaret, cum poneretur. Unicum
tibi ornamentum, pulcherrima et nulli obnoxia aetati
forma, maximum decus visa est pudicitia.
[5]
Non potes
itaque ad obtinendum dolorem muliebre nomen
praetendere, ex quo te virtutes tuae seduxerunt;
tantum debes a feminarum lacrimis abesse, quantum
vitiis. Ne feminae quidem te sinent intabescere
volneri tuo, sed leviorem 1 necessario maerore cito
defunctam iubebunt exsurgere, si modo illas intueri
voles feminas, quas conspecta virtus inter magnos
viros posuit.
[6]
Corneliam ex duodecim liberis ad duos fortuna
redegerat; si numerare funera Corneliae velles,
amiserat decem, si aestimare, amiserat Gracchos.
Flentibus tamen circa se et fatum eius execrantibus
interdixit, ne fortunam accusarent, quae sibi filios
Gracchos dedisset. Ex hac femina debuit nasci, qui
diceret in contione: " Tu matri meae male dicas,
quae me peperit ? " Multo mihi vox matris videtur
animosior; filius magno aestimavit Gracchorum
natales, mater et funera.
[p. 474]
[7]
Rutilia Cottam filium secuta est in exilium et usque
eo fuit indulgentia constricta, ut mallet exilium pati
quam desiderium, nec ante in patriam quam eum filio
rediit. Eundem iam reducem et in republica florentem tam fortiter amisit quam secuta est, nec quisquam lacrimas eius post elatum filium notavit. In
expulso virtutem ostendit, in amisso prudentiam ;
nam et nihil illam a pietate deterruit et nihil in
tristitia supervacua stultaque detinuit. Cum his te
numerari feminis volo. Quarum vitam semper imi-
tata es, earum in coercenda comprimendaque aegritudine optime sequeris exemplum.
1 leviorem fortasse = laetiorem Basore: levior necessario A: vel pio necessarioque Gertz: leviore et necessario Ellis: alii alia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.