previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. Potestne quicquam stultius esse quam quorundam 1 sensus, hominum eorum dico qui prudentiam iactant ? Operosius occupati sunt, ut melius possint vivere ; impendio vitae vitam instruunt ! Cogitationes suas in longum ordinant ; maxima porro vitae iactura dilatio est ; illa primum quemque extrahit diem, illa eripit praesentia, dum ulteriora promittit. Maximum vivendi impedimentum est expectatio, quae pendet ex crastino, perdit hodiernum. Quod in manu fortunae positum est, disponis, quod in tua, dimittis. Quo spectas ? Quo te extendis ? Omnia quae ventura sunt in incerto iacent ; protinus vive ! [2] Clamat ecce maximus vates et velut divino ore instinctus 2 salutare carmen canit : [p. 314] Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi prima fugit. " Quid cunctaris ? " inquit, " Quid cessas ? Nisi occupas, fugit." Et eum occupaveris, tamen fugiet ; itaque cum celeritate temporis utendi velocitate certandum est et velut ex torrenti rapido nec semper ituro cito hauriendum. [3] Hoc quoque pulcherrime ad exprobrandam infinitam cunctationem,3 quod non optimam quamque aetatem sed diem dicit. Quid securus et in tanta temporum fuga lentus menses tibi et annos in longam seriem, utcumque aviditati tuae visum est, exporrigis ? De die tecum loquitur et de hoc ipso fugiente. [4] Num dubium est ergo, quin optima quaeque prima dies fugiat mortalibus miseris, id est occupatis ? Quorum puerilis adhuc animos senectus opprimit, ad quam imparati inermesque perveniunt, nihil enim provisum est ; subito in illam necopinantes inciderunt, accedere eam cotidie non sentiebant. [5] Quemadmodum aut sermo aut lectio aut aliqua intentior cogitatio iter facientis decipit et pervenisse ante sentiunt quam adpropinquasse, sic hoc iter vitae adsiduum et citatissimum, quod vigilantes dormientesque eodem gradu facimus, occupatis non apparet nisi in fine.

1 stultius esse quam quorundam supplied by Bourgery: alii alia.

2 ore instinctus A: ore instinctu Hermes: furore instinctus Muretus: ore et instinctu Gertz: horrore instinctus Bourgery.

3 cunctationem Hermes after Gertz: cognationem A: cogitationem some inferior MSS., Bourgery, Duff.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: