previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. Potentissimis et in altum sublatis hominibus excidere voces videbis, quibus otium optent, laudent, omnibus bonis suis praeferant. Cupiunt interim ex illo fastigio suo, si tuto liceat, descendere ; nam ut nihil extra lacessat aut quatiat, in se ipsa fortuna ruit. [2] Divus Augustus, cui dii plura quam ulli praestiterunt, non desit quietem sibi precari et vacationem a re publica petere ; omnis eius sermo ad hoc semper revolutus est, ut speraret otium. Hoc labores suos, etiam si falso, dulci tamen oblectabat solacio, ali- quando se victurum sibi. [3] In quadam ad senatum missa epistula, cum requiem suam non vacuam fore dignitatis nec a priore gloria discrepantem pollicitus esset, haec verba inveni : " Sed ista fieri speciosius quam promitti possunt. Me tamen cupido temporis optatissimi mihi provexit, ut quoniam rerum laetitia moratur adhuc, praeciperem aliquid voluptatis ex verborum dulcedine." [4] Tanta visa est res otium, ut illam, quia usu non poterat, cogitatione praesumeret. Qui omnia videbat ex se uno pendentia. [p. 298] qui hominibus gentibusque fortunam dabat, illum diem laetissimus cogitabat, quo magnitudinem suam exueret. Expertus erat, quantum illa bona per omnis terras fulgentia sudoris exprimerent, quantum occultarum sollicitudinum tegerent. [5] Cum civibus primum, deinde eum collegis, novissime eum adfinibus coactus armis decernere mari terraque sanguinem fudit. Per Macedoniam, Siciliam, Aegyptum, Syriam Asiamque et omnis prope oras bello circumactus Romana caede lassos exercitus ad externa bella convertit. Dum Alpes pacat 1 immixtosque mediae paci et imperio hostes perdomat, dum vel ultra Rhenum et Euphraten et Danuvium terminos movet, in ipsa urbe Murenae, Caepionis, Lepidi, Egnati, aliorum in eum mucrones acuebantur. Nondum horum effugerat insidias : filia et tot nobiles iuvenes adulterio velut sacramento adacti iam infractam aetatem territabant Paulusque 2 et iterum timenda eum Antonio mulier. Haec ulcera eum ipsis membris absciderat : alia subnascebantur ; velut grave multo sanguine corpus parte semper aliqua rumpebatur. Itaque otium optabat, in huius spe et cogitatione labores eius residebant, hoc votum erat eius, qui voti compotes facere poterat. [p. 300]

1 pacat inferior MSS.: placat A.

2 Paullusque Ruben: plusque A: Iullusque Bourgery after Waltz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: