This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12. Quaeris fortasse, quos occupatos vocem ?
Non est quod me solos putes dicere, quos a basilica
immissi demum canes eiciunt, quos aut in sua vides
turba speciosius elidi aut in aliena contemptius, quos
officia domibus suis e vocant, ut alienis foribus inlidant,
aut 1 hasta praetoris infami lucro et quandoque suppuraturo
exercet. Quorundam otium occupatum est;
[2]
in villa aut in lecto suo, in media solitudine, quamvis
ab omnibus recesserint, sibi ipsi molesti sunt ; quorum
non otiosa vita dicenda, est, sed desidiosa occupatio.
[p. 322]
Illum tu otiosum vocas qui Corinthia, paucorum furore pretiosa, anxia suptilitate concinnat et maiorem
dierum partem in aeruginosis lamellis consumit?
Qui in ceromate (nam, pro facinus ! ne Romanis
quidem vitiis laboramus) spectator puerorum rixantium sedet ? Qui iumentorum suorum greges in
aetatium et colorum paria diducit ? Qui athletas
novissimos 2 pascit?
[3]
Quid? illos otiosos vocas, quibus
apud tonsorem multae horae transmittuntur, dum
decerpitur, si quid proxima nocte subcrevit, dum de
singulis capillis in consilium itur, dum aut disiecta
coma restituitur aut deficiens hinc atque illinc in
frontem compellitur ? Quomodo irascuntur, si tonsor
paulo neglegentior fuit, tamquam virum tonderet !
Quomodo excandescunt, si quid ex iuba sua decisum
est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in anulos
suos reciderunt! Quis est istorum qui non malit rem
publicam turbari quam comam suam 3 ? Qui non
sollicitior sit de capitis sui decore quam de salute ?
Qui non comptior esse malit quam honestior ? Hos
tu otiosos vocas inter pectinem speculumque occupatos ?
[4]
Quid illi, qui in componendis, audiendis,
discendis canticis operati sunt, dum vocem, cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum
fecit, in flexus modulationis inertissimae torquent,
quorum digiti aliquod intra se carmen metientes
semper sonant, quorum, cum ad res serias, etiam
[p. 324]
saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio ? Non habent isti otium, sed iners negotium.
[5]
Convivia me hercules horum non posuerim inter
vacantia tempora, cum videam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum
tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo
aper a coeo exeat, qua celeritate signo dato glabri
ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aves
in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli
ebriorum sputa detergeant. Ex his elegantiae lauti-
tiaeque fama captatur et usque eo in omnes vitae
secessus mala sua illos secuntur,ut nec bibant sine ambitione
nec edant.
[6]
Ne illos quidem inter otiosos numeraverim,qui sella se et lectica huc et illuc ferunt et ad
gestationum suarum, quasi deserere illas non liceat,
horas occurrunt, quos quando lavari debeant, quando
natare, quando cenare, alius admonet ; usque 4 eo
nimio delicati animi languore solvuntur, ut per se scire
non possint, an esuriant!
[7]
Audio quendam ex delicatis—si modo deliciae vocandae sunt vitam et consuetudinem humanam dediscere—, cum ex balneo inter
manus elatus et in sella positus esset, dixisse inter-
rogando : " Iam sedeo ? " Hunc tu ignorantem, an
sedeat, putas scire an vivat, an videat, an otiosus sit ?
Non facile dixerim, utrum magis miserear, si hoc
[p. 326]
ignoravit, an si ignorare se finxit.
[8]
Multarum quidem
rerum oblivionem sentiunt, sed multarum et imitantur. Quaedam vitia illos quasi felicitatis argumenta delectant ; nimis humilis et contempti hominis
videtur scire quid facias. I nunc et mimos multa
mentiri ad exprobrandam luxuriam puta. Plura me
hercules praetereunt quam fingunt et tanta incredibilium vitiorum copia ingenioso in hoc unum saeculo
processit, ut iam mimorum arguere possimus neglegentiam. Esse aliquem, qui usque eo deliciis interierit
ut an sedeat alteri credat !
[9]
Non est ergo hic otiosus,
aliud illi nomen imponas; aeger est, immo mortuus
est ; ille otiosus est, cui otii sui et sensus est. Hic
vero semivivus, cui ad intellegendos corporis sui habitus indice opus est, quomodo potest hic ullius temporis dominus esse ?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.