Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. Quod proposui si in partes velim et argumenta
diducere, multa mihi occurrent, per quae probem
brevissimam esse occupatorum vitam. Solebat dicere
[p. 316]
Fabianus, non ex his cathedraris philosophis, sed ex
veris et antiquis: ' contra adfectus impetu, non
suptilitate pugnandum, nec minutis vulneribus sed
incursu avertendam aciem; non probam cavillationem esse, nam contundi debere, non vellicari.'
Tamen ut illis error exprobretur suus, docendi, non
tantum deplorandi sunt.
[2]
In tria tempora vita dividitur: quod fuit, quod
est, quod futurum est. Ex iis quod agimus breve
est, quod acturi sumus dubium, quod egimus certum.
Hoc est enim, in quod fortuna ius perdidit, quod in
nullius arbitrium reduci potest. Hoc amittunt occupati ; nec enim illis vacat praeterita respicere, et
si vacet, iniucunda est paenitendae rei recordatio.
[3]
Inviti itaque ad tempora male exacta animum re-
vocant nec audent ea retemptare, quorum vitia,
etiam quae aliquo praesentis voluptatis lenocinio
surripiebantur, retractando patescunt. Nemo, nisi
quoi 1 omnia acta sunt sub censura sua, quae num-
quam fallitur, libenter se in praeteritum retorquet;
[4]
ille qui multa ambitiose concupiit, superbe contempsit,
impotenter vicit, insidiose decepit, avare rapuit, prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat. Atqui
haec est pars temporis nostri sacra ac dedicata, omnis
humanos casus supergressa, extra regnum fortunae
[p. 318]
subducta, quam non inopia, non metus, non morborum
incursus exagitet ; haec nec turbari nec eripi potest :
perpetua eius et intrepida possessio est. Singuli
tantum dies, et hi per momenta, praesentes sunt ;
at praeteriti temporis omnes, cum iusseritis, aderunt,
ad arbitrium tuum inspici se ac detineri patientur,
quod facere occupatis non vacat.
[5]
Securae et quietae
mentis est in omnes vitae suae partes discurrere ;
occupatorum animi, velut sub iugo sint, flectere se
ac respicere non possunt. Abit igitur vita eorum in
profundum ; et ut nihil prodest, licet quantumlibet
ingeras, si non subest quod excipiat ac servet, sic,
nihil refert quantum temporis detur, si non est ubi
subsidat, per quassos foratosque animos transmittitur.
[6]
Praesens tempus brevissimum est, adeo quidem, ut
quibusdam nullum videatur ; in cursu enim semper
est, fluit et praecipitatur; ante desinit esse quam
venit, nec magis moram patitur quam mundus aut
sidera, quorum inrequieta semper agitatio numquam
in eodem vestigio manet. Solum igitur ad occupatos
praesens pertinet tempus, quod tam breve est, ut
arripi non possit, et id ipsum illis districtis in multa
subducitur.
1 quoi Gruter: quo A.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.