previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. Quanto melius est initia ipsa perspicere quam levia sint, quam innoxia! Quod accidere vides animalibus mutis, idem in homine deprendes ; frivolis turbamur et inanibus. Taurum color rubicundus excitat, ad umbram aspis exsurgit, ursos leonesque mappa proritat ; omnia, quae natura fera ac rabida sunt, consternantur ad vana. [2] Idem in- quietis et stolidis ingeniis evenit. Rerum suspicione feriuntur, adeo quidem, ut interdum iniurias vocent modica beneficia, in quibus frequentissima, certe acerbissima iracundiae materia est. Carissimis enim irascimur, quod minora nobis praestiterint quam mente conceperimus quamque alii tulerint, cum utriusque rei paratum remedium sit. [3] Magis alteri indulsit ; nostra nos sine comparatione delectent. Numquam erit felix, quem torquebit felicior. Minus habeo quam speravi ; sed fortasse plus speravi quam debui. Haec pars maxime metuenda est, hinc perniciosissimae irae nascuntur et sanctissima quaeque invasurae. [4] Divum Iulium plures amici confecerunt quam inimici, quorum non expleverat spes inexplebiles. [p. 330] Voluit quidem illeneque enim quisquam liberalius victoria usus est, ex qua nihil sibi vindicavit nisi dispensandi potestatem, — sed quemadmodum sufficere tam improbis desideriis posset, cum tantum omnes concupiscerent, quantum unus poterat ? [5] Vidit itaque strictis circa sellam suam gladiis commilitones suos, Cimbrum Tillium, acerrimum paulo ante partium defensorem, aliosque post Pompeium demum Pompeianos. Haec res sua in reges arma convertit fidissimosque eo compulit, ut de morte eorum cogitarent, pro quibus et ante quos mori votum habuerant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: