Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. Nullam transit aetatem, nullum hominum genus
excipit. Quaedam gentes beneficio egestatis non
novere luxuriam ; quaedam, quia exercitae et vagae
sunt, effugere pigritiam; quibus incultus mos
agrestisque vita est, circumscriptio ignota est et
fraus et quodcumque in foro malum nascitur. Nulla
gens est, quam non ira instiget, tam inter Graios
[p. 256]
quam inter barbaros potens, non minus perniciosa
leges metuentibus quam quibus iura distinguit
modus virium.
[2]
Denique cetera singulos corripiunt,
hic unus adfectus est, qui interdum publice concipitur. Numquam populus universus feminae amore
flagravit, nec in pecuniam aut lucrum tota civitas
spem suam misit ; ambitio viritim singulos occupat ;
impotentia una est malum publicum.
[3]
Saepe in iram
uno agmine itum est ; viri feminae, senes pueri,
principes vulgusque consensere, et tota multitudo
paucissimis verbis concitata ipsum concitatorem
antecessit ; ad arma protinus ignesque discursum
est et indicta finitimis bella aut gesta cum civibus ;
[4]
totae cum stirpe omni crematae domus et modo
eloquio favorabili habitus in multo honore iram
suae contionis excepit; in imperatorem suum
legiones pila torserunt; dissedit plebs tota cum
patribus ; publicum consilium senatus non expectatis
dilectibus nec nominato imperatore subitos irae suae
duces legit ac per tecta urbis nobiles consectatus
viros supplicium manu sumpsit ;
[5]
violatae legationes
rupto iure gentium rabiesque infanda civitatem tulit,
nec datum tempus, quo resideret tumor publicus,
sed deductae protinus classes et oneratae tumultuario milite ; sine more, sine auspiciis populus ductu
irae suae egressus fortuita raptaque pro armis gessit,
[p. 258]
deinde magna clade temeritatem audacis irae luit.
[6]
Hic barbaris forte ruentibus in bella exitus est;
cum mobiles animos species iniuriae perculit, aguntur
statim et qua dolor traxit ruinae modo legionibus
incidunt incompositi, interriti, incauti, pericula adpetentes sua ; gaudent feriri et instare ferro et tela
corpore urgere et per suum vulnus exire.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.