Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14. Cambysen regem nimis deditum vino Praexaspes unus ex carissimis monebat, ut parcius
biberet, turpem esse dicens ebrietatem in rege,
quem omnium oculi auresque sequerentur. Ad haec
[p. 290]
ille : " Ut scias," inquit, " quemadmodum numquam
excidam mihi, adprobabo iam et oculos post vinum
in officio esse et manus."
[2]
Bibit deinde liberalius
quam alias capacioribus scyphis et iam gravis ac
vinolentus obiurgatoris sui filium procedere ultra
limen iubet adlevataque super caput sinistra manu
stare. Tunc intendit arcum et ipsum cor adulescentis, id enim petere se dixerat, figit rescissoque
pectore haerens in ipso corde spiculum ostendit ac
respiciens patrem interrogavit, satisne certam haberet
manum. At ille negavit Apollinem potuisse certius
mittere.
[3]
Dii illum male perdant animo magis quam
condicione mancipium! Eius rei laudator fuit,
cuius nimis erat spectatorem fuisse. Occasionem
blanditiarum putavit pectus filii in duas partes
diductum et cor sub vulnere palpitans. Controversiam illi facere de gloria debuit et revocare iactum,
ut regi liberet in ipso patre certiorem manum
ostendere ! O regem cruentum!
[4]
O dignum in
quem omnium suorum arcus verterentur! Cum
exsecrati fuerimus illum convivia suppliciis funeribusque solventem, tamen sceleratius telum illud
laudatum est quam missum. Videbimus quomodo
se pater gerere debuerit stans super cadaver fili sui
caedemque illam, cuius et testis fuerat et causa.
Id de quo nunc agitur apparet, iram supprimi posse.
[p. 292]
[5]
Non male dixit regi, nullum emisit ne calamitosi
quidem verbum, cum aeque cor suum quam fili trans-
fixum videret. Potest dici merito devorasse verba ;
nam si quid tamquam iratus dixisset, nihil tamquam
pater facere potuisset.
[6]
Potest, inquam, videri
sapientius se in illo casu gessisse, quam cum de
potandi modo praeciperet ei, quem satius erat vinum
quam sanguinem bibere, cuius manus poculis occupari pax erat. Accessit itaque ad numerum eorum,
qui magnis cladibus ostenderunt, quanti constarent
regum amicis bona consilia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.