This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. Sed iam procedente oratione ostendam, quam
[p. 14]
non sint quae videntur mala. Nunc illud dico, ista
quae tu vocas aspera, quae adversa et abominanda,
primum pro ipsis esse quibus accidunt, deinde pro universis, quorum maior diis cura quam singulorum est,
post hoc volentibus accidere ac dignos malo esse, si
nolint. His adiciam fato ista sic et recte1 eadem lege
bonis evenire qua sunt boni. Persuadebo deinde tibi,
ne umquam boni viri miserearis; potest enim miser
dici, non potest esse.
[2]
Difficillimum ex omnibus quae proposui videtur
quod primum dixi, pro ipsis esse quibus e veniunt
ista quae horremus ac tremimus. " Pro ipsis est,"
inquis, " in exilium proici, in egestatem deduci, liberos coniugem ecferre, ignominia affici, debilitari ? "
Si miraris haec pro aliquo esse, miraberis quosdam
ferro et igne curari nec minus fame ac siti. Sed si
cogitaveris tecum remedii causa quibusdam et radi
ossa et legi et extrahi venas et quaedam amputari
membra quae sine totius pernicie corporis haerere non
poterant, hoc quoque patieris probari tibi, quaedam
incommoda pro is esse quibus accidunt, tam me
[p. 16]
hercules quam quaedam quae laudantur atque appetuntur contra eos esse quos delectaverunt, simillima
cruditatibus ebrietatibusque et ceteris quae necant
per voluptatem.
[3]
Inter multa magnifica Demetri
nostri et haec vox est, a qua recens sum ; sonat
adhuc et vibrat in auribus meis : " Nihil," inquit,
" mihi videtur infelicius eo, cui nihil umquam evenit
adversi." Non licuit enim illi se experiri. Ut ex
voto illi fluxerint omnia, ut ante votum, male tamen
de illo dii iudicaverunt. Indignus visus est a quo
vinceretur aliquando fortuna, quae ignavissimum
quemque refugit, quasi dicat : " Quid ego istum mihi
adversarium adsumam ? Statim arma submittet; non
opus est in illum tota potentia mea, levi comminatione
pelletur, non potest sustinere vultum meum. Alius
circumspiciatur cum quo conferre possimus manum ;
pudet congredi cum homine vinci parato.
[4]
" Ignominiam iudicat gladiator cum inferiore componi et scit
eum sine gloria vinci, qui sine periculo vincitur. Idem
facit fortuna : fortissimos sibi pares quaerit, quosdam
fastidio transit. Contumacissimum quemque et rectissimum aggreditur, adversus quem vim suam intendat:
ignem experitur in Mucio, paupertatem in Fabricio,
exilium in Rutilio, tormenta in Regulo, venenum in
Socrate, mortem in Catone. Magnum exemplum nisi
mala fortuna non invenit.
[p. 18]
[5]
Infelix est Mucius, quod dextra ignes hostium
premit et ipse a se exigit erroris sui poenas ? Quod
regem, quem armata manu non potuit, exusta fugat ?
Quid ergo ? Felicior esset, si in sinu amicae foveret
manum ?
[6]
Infelix est Fabricius, quod rus suum, quantum a re
publica vacavit, fodit ? Quod bellum tam eum Pyrrho
quam eum divitiis gerit ? Quod ad focum cenat
illas ipsas radices et herbas quas in repurgando agro
triumphalis senex vulsit ? Quid ergo ? Felicior esset,
si in ventrem suum longinqui litoris pisces et peregrina aucupia congereret, si conchylis superi atque
inferi maris pigritiam stomachi nausiantis erigeret, si
ingenti pomorum strue cingeret primae formae feras,
captas multa caede venantium ?
[7]
Infelix est Rutilius, quod qui illum damnaverunt
causam dicent omnibus saeculis ? Quod aequiore
animo passus est se patriae eripi quam sibi exilium ?
Quod Sullae dictatori solus aliquid negavit et revocatus
tantum non retro cessit et longius fugit ? " Viderint,"
inquit, " isti quos Romae deprehendit felicitas tua.
Videant largum in foro sanguinem et supra Servilianum
lacum (id enim proscriptionis Sullanae spoliarium est)
[p. 20]
senatorum capita et passim vagantis per urbem percussorum greges et multa milia civium Romanorum
uno loco post fidem, immo per ipsam fidem trucidata ;
videant ista qui exulare non possunt." Quid ergo ?
[8]
Felix est L. Sulla, quod illi descendenti ad forum gladio
summovetur, quod capita sibi consularium virorum
patitur ostendi et pretium caedis per quaestorem ac
tabulas publicas numerat ? Et haec omnia facit ille,
ille qui legem Corneliam tulit !
[9]
Veniamus ad Regulum : quid illi fortuna nocuit,
quod illum documentum fidei, documentum patientiae
fecit ? Figunt cutem clavi et quocumque fatigatum
corpus reclinavit, vulneri incumbit, in perpetuam
vigiliam suspensa sunt lumina. Quanto plus tormenti
tanto plus erit gloriae. Vis scire quam non paeniteat
hoc pretio aestimasse virtutem ? Refice illum et mitte
in senatum ; eandem sententiam dicet.
[10]
Feliciorem
ergo tu Maecenatem putas, cui amoribus anxio et
morosae uxoris cotidiana repudia deflenti somnus per
symphoniarum cantum ex longinquo lene resonantium quaeritur ? Mero se licet sopiat et aquarum
fragoribus avocet et mille voluptatibus mentem
anxiam fallat, tam vigilabit in pluma quam ille in
cruce ; sed illi solacium est pro honesto dura tolerare
et ad causam a patientia respicit, hunc voluptatibus
marcidum et felicitate nimia laborantem magis his
[p. 22]
quae patitur vexat causa patiendi.
[11]
Non usque eo in
possessionem generis humani vitia venerunt, ut
dubium sit an electione fati data plures nasci Reguli
quam Maecenates velint; aut si quis fuerit, qui audeat
dicere Maecenatem se quam Regulum nasci maluisse,
idem iste, taceat licet, nasci se Terentiam maluit !
[12]
Male tractatum Socratem iudicas, quod illam potionem publice mixtam non aliter quam medicamentum
immortalitatis obduxit et de morte disputavit usque
ad ipsam ? Male cum illo actum est, quod gelatus
est sanguis ac paulatim frigore inducto venarum vigor
constitit ?
[13]
Quanto magis huic invidendum est quam
illis quibus gemma ministratur, quibus exoletus omnia
pati doctus exsectae virilitatis aut dubiae suspensam
auro nivem diluit ! Hi quicquid biberunt vomitu
remetientur tristes et bilem suam regustantes, at ille
venenum laetus et libens hauriet.
[14]
Quod ad Catonem pertinet, satis dictum est summamque illi felicitatem contigisse consensus hominum
fatebitur, quem sibi rerum natura delegit cum quo
metuenda confideret. " Inimicitiae potentium graves
sunt; opponatur simul Pompeio, Caesari, Crasso.
Grave est a deterioribus honore anteiri; Vatinio
[p. 24]
postferatur. Grave est civilibus bellis interesse;
toto terrarum orbe pro causa bona tam infeliciter
quam pertinaciter militet. Grave est manus sibi
afferre; faciat. Quid per haec consequar ? Ut
omnes sciant non esse haec mala quibus ego dignum
Catonem putavi."
1 et recte Petschenig from A : ire et Madvig.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.