previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant, sed serius Platoris fraude ex specula elati; et inpari maritumis1 viribus haud facilis erat in insulam classi accessus; [2] ita res2 per cunctationem omissa, ad Chalcidis auxilium, ubi signum accepit, impigre est motus. nam et ipsa Chalcis quamquam eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam mari habeat. [3] igitur3 Philippus ab Demetriade [p. 26] Scotussam, inde de tertia vigilia profectus,4 deiecto5 praesidio fusisque Aetolis qui saltum Thermopylarum insidebant, cum trepidos hostis Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam milia amplius sexaginta contendit. [4] eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur. concesserat eam regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fuerat. [5] cum6 Romana classis Oreum sese recepisset,7 Attalus ignarus adventus Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus, [6?] adeoque improvisa res fuit ut, nisi Cretensium quidam forte pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. [7] Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naves petit, et molientibus ab terra naves Philippus supervenit8 tumultumque etiam ex terra nauticis praebuit. [8] inde Opuntem rediit, deos hominesque accusans quod tantae rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset. [9] opuntii quoque ab eadem ira increpiti quod, cum trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste prope in voluntariam deditionem concessissent. [p. 28] compositis circa Opuntem rebus Thronium9 est10 profectus. [10] et Attalus primo Oreum se recepit11 ; inde, cum fama accidisset Prusian Bithyniae regem in fines regni sui transgressum, omissis Romanis rebus atque Aetolico bello in Asiam traiecit. [11] et Sulpicius Aeginam classem recepit,12 unde initio veris profectus erat. haud maiore certamine quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Thronium cepit. [12] incolebant urbem eam profugi ab Thebis Phthioticis; urbe sua capta a Philippo cum in fidem Aetolorum perfugissent,13 sedem iis Aetoli eam dederant urbis vastae ac desertae priore eiusdem Philippi bello. [13] tum ab Thronio, sicut paulo14 ante dictum est, recepto profectus Tithronion et Drumias, Doridis parva atque ignobilia oppida, cepit. inde Elatiam, iussis ibi se opperiri Ptolomaei Rhodiorumque legatis, venit. [14] ubi cum de finiendo Aetolico bello agereturadfuerant enim legati nuper Heracleae concilio Romanorum Aetolorumque—, nuntius adfertur Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum parantes Eleos adgredi statuisse. [15] praevertendum id ratus legatis cum [p. 30] benigno responso dimississe neque causam eius15 belli fuisse nec moram, si modo aequa et honesta condicione liceat, [16] paci facturumcum expedite agmine profectus per Boeotiam Megara atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis Phliunta Pheneumque petit. [17] et iam cum Heraeam venisset, audito Machanidam fama adventus sui territum refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium Achaeorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset,16 accitam, ibi ratus se inventurum. [18] paucis ante diebus inde Oxeas17 traiecerant Poeni; inde portus Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti ne ad18 se iretur et intra Rhiumfauces eae sunt Corinthii sinusopprimerentur.

1 maritumis, before this AsN3Aldus, Conway have tum (om. SpJK Froben 2, but possibly preserved in tumvis, which P(3) have in place of maritumis.

2 res AYJK Aldus, Conway: res Sp? Froben 2: om. P(1)N.

3 Igitur P(1)NJK: Rediit igitur M. Müller.

4 ab Demetriade . . . profectus, placed here by Madvig and many eds.; in P(1)NJK Aldus these words follow deiecto ... insidebant cum; i.e. P om. four lines and inserted them later.

5 A.U.C. 547

6 Cum P(3)NA3Aldus: om. SpJK Froben 2.

7 recepisset A3N3CM7 Aldus: se cepisset P(3)N: receperat et SpJK Froben 2.

8 supervenit P(1)n Aldus: advenit SpJKFroben 2.

9 Thronium glareanus, Eds.: Toronen (or -em) P(1)N Luchs, Conway, and similarly in §§ 11 and 13, requiringus to believe that Livy was wrong in his geography.

10 A.U.C. 547

11 se recepit N3JK Aldus, Froben, Conway: est profectus P(1)N: om. Gronovius, Madvig.

12 recepit P(1)NJK Aldus: recipit SpN8 Froben 2.

13 perfugissent P(1)n Aldus, Froben: -venissent SpA3N3 (altern.) JK.

14 paulo N3JK: om. P(1)N. For recepto the MSS. have -cepta to agree with Torone, and the fern. was retained by Alschefski and Madvig with Thronio.

15 A.U.C. 547

16 posset JK Aldus, Froben: possit P(1)N.

17 Oxeas Crévier (cf. Strabo X. ii. 19): uaeas P(3)N: ut eas A: phoceas A3JK.

18 ad P(1)N: in JK Aldus, Froben, Conway.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (91 total)
  • Commentary references to this page (26):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 32.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.33
  • Cross-references to this page (46):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Machanidus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Megara
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Olympiorum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Opus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Oxeae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pheneus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Phlius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Portus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prusias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhion
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sinus Corinlbiacus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sulpicius Galba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saltus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scotussa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thebae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thermopylae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Torone
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tritonon
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Acarnanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Achaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aegium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aetoli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Attalus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Chalcis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Concilium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Corinthius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Demetrias
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Doris
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Drymae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elatia.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraclea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Heraea
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI PLEBE´II
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CORINTHIACUS SINUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DRYMAEA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), THERMO´PYLAE
    • Smith's Bio, Attalus
    • Smith's Bio, Attalus I.
    • Smith's Bio, Macha'nidas
    • Smith's Bio, Pru'sias I.
  • Cross-references in notes to this page (2):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: