previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. "illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si, cum in me ipso numquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono publico praeponam.1 [2] quamquam, si aut bellum nullum in Italia aut is hostis esset ex quo victo nihil gloriae quaereretur, qui te in Italia retineret, etsi id bono publico faceret, simul cum bello materiam gloriae tuae isse2 ereptum videri posset. [3] cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae, si hostem eum qui tot funerum, tot cladium nobis causa fuit, tu consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius fuerit? [4] nisi aut Hamilcar Hannibali dux est praeferundus [p. 166] aut illud bellum huic, aut victoria illa maior3 clariorque quam haecmodo contingat ut te consule vincamusfutura est. [5] ab Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem quam Italia expulisse Poenos atque Hannibalem malis? [6] ne tu quidem, etsi magis partam4 quam speratam gloriam amplecteris, Hispania potius quam Italia bello liberata gloriatus fueris.

[7] "nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse videatur quam contempsisse qui aliud bellum maluerit. [8] quin igitur ad hoc accingeris nec per istos circuitus, ut, cum in Africam traieceris, secuturum te illuc Hannibalem speres potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis,5 si6 egregiam istam palmam belli Punici patrati7 petis? [9] hoc et natura prius est, tua cum defenderis, aliena ire oppugnatum. pax ante in Italia quam bellum in Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro aliis inferatur. [10] si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic victo, illic Carthaginem expugna; si altera utra victoria novis consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque, tum causa etiam insequentis fuerit. [11] nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa duos diversos exercitus alere aerarium non potest, [12] [p. 168] praeterquam quod unde classes tueamur, unde8 commeatibus praebendis9 sufficiamus nihil reliqui est, quid? periculi10 tandem quantum adeatur quem fallit? P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in Africa geret. [13] quid? Siquod omnes dei omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possuntvictor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fulvium a Capua, arcessemus? [14] quid quod in Africa quoque Mars communis belli erit? domus tibi tua, pater patruusque intra triginta dies cum exercitibus caesi documento sint, [15?] ubi per aliquot annos maxumis rebus terra marique gerendis amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani vestraeque familiae fecerant.11 [16] dies me deficiat, si reges imperatoresque temere in hostium terram transgressos cum maximis cladibus suis exercituumque suorum enumerare velim. [17] Athenienses, prudentissima civitas, bello domi relicto, auctore aeque inpigro ac nobili iuvene magna classe in Siciliam tramissa, una pugna navali florentem rem publicam suam in perpetuum adflixerunt.

1 bono publico praeponam (pro- SN3) SA3N3JK Aldus, Froben, Eds.: om. P(1)N, a line (p leaving a gap).

2 isse P(1)NSz: ire AsJK Aldus, Froben.

3 A.U.C. 549

4 partam SJK: paratam P(1)N.

5 intendis P(3)NSJK: -dis?(end of sentence) Drakenborch,Conway: -das d Crdvier, Luchs: -dens Madvig 1863 (and emend.).

6 si, added by Halm, Madvig 1886, M. Mldler, Riemann: et by Weissenborn: both rejected by Conway.

7 patrati SSp Froben 2: parati P(3)B2N: peracti AJK Aldus.

8 A.U.C. 549

9 praebendis, here SJK Froben 2, Luchs: after sufficiamus P(1)n Aldus, most Eds.

10 periculi, here ends the single extant leaf of S (of. p. 158, n. 5).

11 fecerant N3JK Aldus, Froben: -rint P(1)(-im BN.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (17 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.53
  • Cross-references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Athenienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Drepanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Eryx
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hispania
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DRE´PANUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ERYX
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: