previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

33. ab hac oratione dimissos ad iter se comparare in diem posterum iubet, profectusque decumis castris pervenit ad Hiberum flumen. inde superato amni die quarto in conspectu hostium posuit castra. Campus ante montibus circa saeptus erat. [2] In eam vallem Scipio cum pecora, rapta pleraque ex ipsorum1 hostium agris, propelli ad inritandam feritatem barbarorum iussisset, [3?] velites subsidio misit, a quibus ubi per procursationem commissa pugna esset, Laelium cum equitatu impetum ex occulto facere iubet. [4] mons opportune prominens equitum insidias texit, nec ulla mora pugnae facta est. Hispani in conspecta procul pecora, velites in Hispanos praeda occupatos incurrere. [5] primo missilibus territavere;. deinde missis levibus telis, quae inritare magis quam [p. 134] decernere pugnam poterant, gladios nudant, et conlato2 pede res coepta geri est; ancepsque3 pedestre certamen erat, ni4 equites supervenissent. [6] neque ex adverso tantum inlati obvios obtrivere, sed circumvecti etiam quidam per infima clivi ab tergo se, ut plerosque intercluderent, obiecerunt,5 maiorque caedes fuit quam quantam edere levia per excursiones proelia solent.

[7] ira magis accensa adverso proelio barbaris est quam imminuti animi. itaque ne perculsi6 viderentur, prima luce postero die in aciem processere. [8] non capiebat omnes copias angusta, sicut ante dictum est, valles; duae ferme peditum partes et7 omnis equitatus in aciem descendit; quod relicum peditum erat obliquo constituerunt8 colle. [9] Scipio, pro se esse loci angustias ratus, et quod in arto pugna Romano aptior quam Hispano militi futura videbatur, et quod in eum locum detracta hostium acies esset qui non omnem multitudinem eorum caperet, novo etiam consilio adiecit animum; [10] equitem nec se posse circumdare cornibus in tam angusto spatio, et hosti quem cum pedite deduxisset inutilem fore. [11] itaque imperat Laelio ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque quantum possit9 equestrem a pedestri pugnam; [12] ipse omnia signa peditum in hostes vertit; quattuor cohortes in fronte statuit, quia latius pandere aciem non poterat. [13] moram [p. 136] pugnandi nullam fecit, ut ipso certamine averteret ab10 conspectu transeuntium per colles equitum. neque ante circumductos sensere quam tumultum equestris pugnae ab tergo accepere. [14] ita duo diversa11 proelia erant; duae peditum acies, duo equitatus per longitudinem campi, quia misceri ex genere utroque proelium angustiae non patiebantur, pugnabant. [15] Hispanorum cum neque pedes equiti neque eques pediti auxilio esset, pedes fiducia equitis temere commissus campo caederetur, eques circumventus nec peditem a fronteiam enim stratae pedestres copiae erantnec ab tergo equitem sustineret, et ipsi, cum diu in orbem sese stantibus equis defendissent, ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam peditum equitumve superfuit qui in valle pugnaverunt. [16] tertia pars, quae in colle ad spectaculum magis tutum quam ad partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad fugiendum habuit. [17] inter eos et reguli ipsi fugerunt, priusquam tota circumveniretur acies inter tumultum elapsi.

1 ipsorum N3JK Aldus, Froben: om. P(1)N.

2 A.U.C. 548

3 pede . . . ancepsque om. P(1)N, two lines probably, supplied from A3N3JK Aldus, Froben.

4 ni P1CJK Froben 2: nisi P(3)n Aldus.

5 obiecerunt P(3)M1n Aldus: -cere JK Froben 2.

6 perculsi Sp?A3? JK Froben 2: pulsi P(1)n Aldus.

7 et AxJK: om. P(1)N.

8 constituerunt P(1)n Aldus: -stiterunt M3SpJK Froben 2.

9 possit ANJK Aldus,Froben: posset P(3).

10 A.U.C. 548

11 diversa N3JK Aldus, Froben: orn. P(1)N.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (35 total)
  • Commentary references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.30
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.44
  • Cross-references to this page (7):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: