previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. "atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, tamen, ut in re nefaria, quae mens, quod consilium vestrum fuerit scire velim. [2] Regium quondam in praesidium missa legio interfectis per scelus principibus civitatis urbem opulentam per decem annos tenuit; [3] propter quod facinus tota legio, milia hominum quattuor, in foro Romae securi percussi sunt. [4] Sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed D. Vibellium tribunum militum secuti sunt, nec cum Pyrrho nec cum Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se coniunxerunt; [5] vos cum Mandonio [p. 116] et Indibili et1 consilia communicastis et arma2 consociaturi fuistis. illi, sicut Campani Capuam Tuscis veteribus cultoribus ademptam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro lacessituri bello: [7] sucronemne vos domicilium habituri eratis? ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rediretis3 ad coniuges liberosque vestros.

[8] "Sed horum quoque memoriam, sicut patriae meique, eieceritis ex animis vestris; viam consilii scelerati sed non ad ultimum dementis exsequi volo. [9] mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores,4 quattuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania5 expuli, vos octo milia hominum, minoris certe omnes pretii quam Albius et Atrius sunt quibus vos subiecistis, Hispaniam provinciam populo Romano erepturi eratis? [10] amolior et amoveo nomen meum; nihil ultra facile creditam mortem meam a vobis violatus sim: quid? [11] si ego morerer, mecum exspiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat? ne istuc Iuppiter optimus maximus sirit, urbem auspicato deis auctoribus in [p. 118] aeternum conditam huic fragili6 et mortali corpori7 aequalem esse. [12] Flaminio, Paulo, Graccho,8 Postumio Albino, M. Marcello, T. Quinctio Crispino, Cn. Fulvio, Scipionibus meis, tot tam praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes est populus Romanus, eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo9 morientibus: meo unius funere elata esset res publica?10 [13] vos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo, duobus imperatoribus, interfectis Septimum Marcium ducem vobis adversus exsultantes recenti victoria Poenos delegistis. et sic loquor tamquam sine duce Hispaniae futurae fuerint: [14] M. Silanus eodem iure, eodem imperio mecum in provinciam missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati, vindices maiestatis imperii deessent? [15] utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an causa comparari poterat? quibus si omnibus superiores essetis, arma contra patriam, contra cives vestros ferretis? Africam Italiae, Carthaginem urbi Romanae imperare velletis? quam ob noxam patriae?

1 et SpN3JK Froben 2: om. P(1)n Aldus.

2 A.U.C. 548

3 rediretis M1A6?N2JK Aldus, Froben, Eds.: redieritis P(l)(-entis Dn Conway.

4 quattuor imperatores om. P(1)N.

5 Hispania A6N3JK Luchs, Conway: om. P(1) Eds.

6 huic fragili P(1)n Aldus: fragili huic JK Froben.

7 A.U.C. 548

8 Flaminio . . . graccho Sp?NIJK Froben 2: om. P(1)N.

9 nunc morbo A6N2 or N3JK: om. P(1)N.

10 esset res publica SpJK (preceded in all three by populi romani, which Froben 2, Luchs and others retain) Conway: res p. (or publica) P(1)n Aldus, Eds.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (47 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.38
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mamertini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Messana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Campana
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Forum
    • Harper's, Forum
    • Harper's, Puns
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FORUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (26):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: