previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. per eosdem dies quibus haec illi consultabant consilium de iis Carthagini erat, [2] certabaturque sententiis utrum in auctores tantum seditioniserant autem ii numero haud plus quam quinque et trigintaanimadverteretur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam seditio esset. [3] vicit sententia lenior ut, unde culpa orta esset, ibi poena consisteret; ad multitudinem castigationem satis esse. [4] consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilemque edicitur exercitui qui Carthagine erat et cibaria dierum aliquot parare iubentur. [5] tribunis septem qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem ierant obviam exercitui missis quina nomina principum seditionis edita sunt, [6?] ut eos per idoneos homines benigno voltu ac sermone in hospitium invitatos sopitosque1 vino vincirent. [7] haud procul iam Carthagine aberant cum ex obviis auditum postero die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non metu modo2 omni qui tacitus insidebat animis liberavit eos, sed laetitiam ingentem fecit, quod magis habituri solum imperatorem quam [p. 108] ipsi futuri in potestate eius essent. [8] sub occasum3 solis urbem ingressi sunt exercitumque alterum parantem omnia ad iter viderunt. [9] excepti sermonibus de industria compositislaetum opportunumque adventum eorum imperatori esse, quod sub ipsam profectionem alterius exercitus venissentcorpora curant. [10] ab tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis, per idoneos homines perducti in hospitia, comprensi ac vincti sunt. [11] vigilia quarta impedimenta exercitus cuius4 simulabatur iter proficisci coepere; sub lucem signa mota, et ad portam retentum agmen custodesque circa omnes portas missi,ne quis urbe egrederetur. [12] vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt. [13] simul et imperator in tribunal escendit5 et reducti armati a portis6 inermi contioni se7 ab tergo circumfuderunt. [14] tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem adfectum visuros crediderant, voltusque qualem ne in acie quidem aiebant meminisse. [15] sedit tacitus paulisper, donec nuntiatum est deductos in forum [p. 110] auctores seditionis et parata omnia esse.

1 sopitosque A3N3JK Eds.: -que (om. sopitos) P(3) R2.

2 modo A3N3JK Aldus, Froben: om. P(1)N.

3 A.U.C. 548

4 cuius P(1)NJK Aldus: cui Sp? Froben 2.

5 escendit PCR: as- R2MBDAN Aldus: con- Sp?JK Froben 2.

6 a portis before armati JK.

7 contioni se P(3): se contioni ANJK Aldus, Froben.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (23 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.1
  • Cross-references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imperator
  • Cross-references in general dictionaries to this page (14):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: