previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. Scipio ipse gravi morbo implicitus, graviore tamen fama, cum ad id quisque quod audierat insita hominibus1 libidine alendi de industria rumores adiceret aliquid, provinciam omnem ac maxime longinqua eius turbavit; [2] apparuitque quantam excitatura molem vera fuisset clades, cum vanus rumor tantas procellas excivisset. non socii in fide, non exercitus in officio mansit. [3] Mandonius et Indibilis, quibus, quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis, nihil pro spe contigerat, [4?] concitatis popularibus-Lacetani autem [p. 98] erantet iuventute Celtiberorum excita agrum2 Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt.

[5] civilis alius furor in castris ad Sucronem ortus. octo ibi milia militum erant, praesidium gentibus quae cis Hiberum incolunt inpositum. [6] motae autem eorum mentes sunt non tum primum cum de vita imperatoris dubii rumores3 allati sunt, sed iam ante licentia ex diutino, ut fit, otio conlecta, et non nihil quod in hostico laxius rapto suetis vivere artiores in pace res erant. [7] ac primo sermones tantum occulti serebantur: si bellum in provincia esset, quid sese inter pacatos facere? si debellatum iam et confecta provincia esset, cur in Italiam non revehi? [8] flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias tribunos iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant. [9] omnia libidine ac licentia militum, nihil institute ac4 disciplina militiae aut imperio eorum qui praeerant gerebatur. [10] forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea re5 quod tribunos, ex [p. 100] contagione furoris haud expertes seditionis6 defectionisque rati fore, et iura reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in stationes ac vigilias ordine7 ibant; [11] et ut vim imperii abstulerant, ita speciem dicto parentium ultro ipsi8 imperantes servabant.

[12] erupit deinde seditio,. postquam reprehendere atque inprobare tribunos ea quae fierent et conari obviam ire et propalam abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt. [13] fugatis itaque e principiis ac post paulo e castris tribunis, ad principes seditionis, gregarios milites, C. Albium Calenum et C. Atrium Umbrum, delatum omnium consensu imperium est. [14] qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia etiam. summi imperii, fasces securesque, attrectare ausi; neque eis9 venit in mentem suis tergis suis10 cervicibus virgas illas securesque imminere quas ad metum aliorum praeferrent. [15] mors Scipionis falso credita obcaecabat animos, sub cuius volgatam mox11 famam non dubitabant totam Hispaniam arsuram bello; [16] in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse; et turbatis rebus, cum omnia omnes auderent, minus insignia fore quae ipsi fecissent.

1 hominibus N3JK Eds.: hominum P(1)N.

2 A.U.C. 548

3 rumores om. P(1)N.

4 ac JK Froben 2: aut P(1)n Aldus, Conway.

5 re Weissenborn, Eds.: spe P(1)NJK Aldus, Froben, Conway (who conjs. qua for quod): specie freinsheim.

6 A.U.C. 548

7 ordine Sp?JK Froben 2: in ordinem P(1)n Aldus: in orbem Madvig.

8 ipsi cxN3 (altern.JK Aldus, Froben: si im P: si P2(l)(C?N: sibi M1A5 : sibi ipsi Conway.

9 neque eis N3JK Aldus, Froben, Conway: nequem P(1)N: neque PxM1Eds.

10 suis Sp? Froben 2, Conway: suisque P(1)NJK Aldus, Eds.

11 mox P(1)N: iam N3JK Aldus, Froben, Conway.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (45 total)
  • Commentary references to this page (15):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.45
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mandonius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sedetanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seditio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sucro
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Suessetanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Albius Calenus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Atrius Umber
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Cornelius P. F. Scipio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Exereitus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Indebilis.
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CASTRA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CASTRA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), EDETA´NI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SUCRON
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), SUESSETA´NI
    • Smith's Bio, Indi'bilis
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (13):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: