previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. res interim nihilo minus ab legatis gerebantur. Marcius superato Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opulentas civitates sine [p. 90] certamine in deditionem accepit. [2] Astapa urbs erat,1 2 Carthaginiensium semper partis; neque id tam dignum ira erat quam quod extra necessitates belli praecipuum in Romanos gerebant odium. [3] nec urbem aut situ aut munimento tutam habebant quae ferociores iis animos faceret; sed ingenia incolarum latrocinio laeta ut excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent impulerant et vagos milites Romanos lixasque et mercatores exciperent. [4] magnum etiam comitatum, quia paucis parum tutum fuerat, transgredientem fines positis insidiis circumventum iniquo loco interfecerant.3 [5] ad hanc urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos videbatur, neque spes moenibus aut armis tuendae salutis erat, facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt. [6] locum in foro destinant quo pretiosissima rerum suarum congererent. super eum cumulum coniuges ac liberos considere cum iussissent, ligna circa exstruunt4 fascesque virgultorum coniciunt. [7] quinquaginta deinde armatis iuvenibus praecipiunt ut, donec incertus eventus pugnae esset, praesidium eo loco fortunarum suarum corporumque quae cariora fortunis essent servarent; [8] si rem inclinatam viderent atque in eo iam esse ut urbs caperetur, scirent omnes quos euntes in proelium [p. 92] cernerent mortem in ipsa pugna obituros; [9] illos se5 per deos superos inferosque orare ut memores libertatis, quae illo die aut morte honesta aut servitute infami finienda esset, nihil relinquerent in quod saevire iratus hostis posset. [10] ferrum ignemque in manibus esse; amicae ac fideles potius ea quae peritura forent6 absumerent manus quam insultarent superbo ludibrio hostes. [11] his adhortationibus exsecratio dira adiecta, si quem a proposito spes mollitiave animi flexisset. inde concitato agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt. [12] neque erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil minus quam ut7 egredi obsessi8 moenibus auderent timeri poterat. perpaucae equitum turmae levisque armatura repente e castris ad id ipsum emissa occurrit. [13] acrior impetu atque animis quam compositior ullo ordine9 pugna fuit. itaque pulsus eques qui primus se hosti obtulerat terrorem intulit levi armaturae; pugnatumque sub ipso vallo foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore aciem direxisset. [14] Ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore in volnera ac ferrum vecordi audacia ruerent; dein vetus miles, adversus temerarios impetus pertinax, caede10 primorum insequentes [p. 94] suppressit. [15] conatus paulo post ultro inferre pedem, ut11 neminem cedere atque obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie, quod ut facere posset multitudo armatorum facile suppeditabat, cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes occidit.

1 erat N3JK Aldus, Froben: om. P(1)N.

2 A.U.C. 548

3 interfecerant Sp? Froben 2: -erunt P(1)NJK Aldus.

4 exstruunt A6?NW or N2JK Eds.: extrui (or exst-) P(1)N.

5 A.U.C. 548

6 forent jx Froben 2: fuerant K: essent P(1)n Aldus.

7 ut P(1)NJK Eds., Conway: ne Madvig, Luchs, M. Müller.

8 obsessi Weissenborn: posset P(3)N: hostes jac. Grono- vius, Johnson: om. CA3 or A6JK Aldus, Froben, Eds., Conway.

9 ullo ordine P(1)NK Aldus: ordine ullo j Froben2, Conway.

10 caede, following this word P(1)N have a long misplaced passage which begins at our chapter xxxvii. 9 (conscriptis) and extends to XXIX. i. 24 (imperio). The dislocation was noted by later hands and corrected in HJK from Sp (see p. 212, n. 3).

11 A.U.C. 548

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (40 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, textual notes, 31.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.34
  • Cross-references to this page (9):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: