previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

18. magnificumque id Syphacinec erat alitervisum, duorum opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes venisse.

[2] utrumque in hospitium invitat; et1 quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad2 conloquium dirimendarum simultatium causa est conatus, [3?] Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium [p. 76] esse quod conloquendo finiret, aut de re publica3 quicquam se4 cum hoste agere iniussu senatus posse. [4] illud magno opere tendente rege, ne alter hospitum exclusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas, haud abnuit; cenatumque simul apud regem est; [5] eodem5 etiam lecto Scipio atque Hasdrubal, quia ita cordi erat regi, accubuerunt. [6] tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde adloquendo sibi conciliarit.6 [7] mirabiliorem7 sibi eum8 congresso coram visum prae se ferebat quam bello rebus gestis, [8?] nec dubitare quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent potestate; eam artem illi viro ad conciliandos animos esse. [9] itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Carthaginiensibus esse quam quo modo Africam retineant cogitandum. [10] non peregrinabundum neque circa amoenas oras vagantem tantum ducem Romanum, relicta provincia novae dicionis, relictis exercitibus, duabus navibus in Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, in potestatem9 regiam, in fidem inexpertam, sed potiundae Africae spem adfectantem. [11] hoc eum iam pridem volutare in [p. 78] animo, hoc palam fremere, quod non10 quemadmodum Hannibal in Italia, sic Scipio in Africa bellum gereret. [12] Scipio, foedere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque et plerumque saevis in alto iactatus ventis die quarto Novae Carthaginis portum tenuit.

1 et P(1)n Aldus, Froben: om. SpJK.

2 ad P(1)n Aldus, Eds.: in SpN3 (altern.) JK Froben 2, Conway.

3 A.U.C. 548

4 quicquam se P(3)M2or M7 Aldus: se before quicquam ANJK Froben 2.

5 eodem SpJK Froben 2, Conway: et eodem P(1)n Aldus, Eds.

6 conciliarit Sp? Froben 2, Luchs, Conway: -aret P(3)NJK Aldus, Eds.

7 Mirabiliorem SpJK Conway: P(1)n Eds. add -que.

8 eum, after this P(1)n Aldus, Eds. have virum: om. SpJK Froben 2, Conway.

9 in potestatem N3 (but after regiam)A3JK Aldus, Froben om. P(1)N.

10 A.U.C. 548

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Stephen Keymer Johnson, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.56
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.8
  • Cross-references to this page (8):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (17):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: