Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. insequenti anno cum C. Sulpicius1 et C.2 Licinius Calvus consules in Hernicos exercitum
[p. 382]
duxissent neque inventis in agro hostibus3 Ferentinum urbem eorum vi cepissent, revertentibus inde eis Tiburtes portas clausere.
[2]
ea ultima fuit causa,
cum multae ante querimoniae ultro citroque iactatae
essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti
populo indiceretur,
[3]
dictatorem T. Quinctium Poenum eo anno fuisse
satis constat et magistrum equitum Ser. Cornelium
Maluginensem.
[4]
Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit,
quia collega comitia bello praeferre festinante ut
continuaret consulatum, obviam eundum pravae
cupiditati fuerit.
[5]
quaesita ea propriae4 familiae laus leviorem auctorem Licinium facit. cum
mentionem eius rei in vetustioribus annalibus
nullam inveniam, magis ut belli Gallici causa
dictatorem creatum arbitrer inclinat animus.
[6]
eo
certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via
trans pontem Anienis castra habuere.
dictator cum tumultus Gallici causa iustitium
edixisset, omnes iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore ripa
Anienis castra posuit.
[7]
pons in medio erat, neutris
eum rumpentibus, ne timoris indicium esset. proelia
de occupando ponte crebra erant, nec qui poterentur
[p. 384]
incertis viribus satis discerni poterat.
[8]
tum eximia5 corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus
processit et quantum maxima voce potuit, “quem
nunc” inquit “Roma virum fortissimum habet,
procedat agedum ad pugnam, ut noster duorum
eventus ostendat utra gens bello sit melior.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.