Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. tune inter primores duorum populorum res
geritur; quidquid hinc aut illine communis Mars
belli1 aufert, multiplex quam pro numero damnum est. volgus aliud armatorum, velut delegata
primoribus pugna, eventum suum in virtute aliena
[p. 380]
ponit. multi utrimque cadunt, plures volnera2 accipiunt;
[2]
tandem equites alius alium increpantes, quid deinde restaret quaerendo, si neque ex equis
pepulissent hostem neque pedites quicquam momenti
facerent? quam tertiam exspectarent pugnam?
quid ante signa feroces prosiluissent et alieno pugnarent loco?
[3]
—his inter se vocibus concitati clamore
renovato inferunt pedem et primum gradu moverunt
hostem, deinde pepulerunt, postremo iam haud
dubie avertunt;
[4]
neque, tam vires pares quae superaverit res facile dictu est, nisi quod perpetua fortuna
utriusque populi et extollere animos et minuere
potuit.
[5]
usque ad castra fugientes Hernicos Romanus sequitur: castrorum oppugnatione, quia serum
erat diei, abstinuere;—diu non perlitatum tenuerat
dictatorem, ne ante meridiem signum dare posset;
eo in noctem tractum erat certamen.
[6]
—Postero die
deserta fuga castra Hernicorum et saucii relicti
quidam inventi, agmenque fugientium ab Signinis,3 cum praeter moenia eorum infrequentia conspecta signa essent, fusum ac per agros trepida fuga palatum est.
[7]
nec Romanis incruenta victoria fuit: quarta
pars militum amissa, et ubi haud minus iacturae fuit,
aliquot equites Romani cecidere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.