Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia,
forum medium ferme specu vasto conlapsum in immensam altitudinem dicitur; neque eam voraginem
coniectu terrae,
[2?]
cum1 pro se quisque gereret, expleri2 potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum quo plurimum populus Romanus posset;
[3]
id enim
illi loco dicandum vates canebant, si rem publicam
Romanam perpetuam esse vellent. tum M. Curtium,
iuvenem bello egregium, castigasse ferunt dubitantes
an ullum magis Romanum bonum quam arma virtusque esset,
[4?]
et3 silentio facto templa deorum immortalium, quae foro imminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in caelum nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem se devovisse;
[5]
equo deinde quam poterat maxime exornato insidentem armatum se in specum immisisse, donaque
ac fruges super eum a multitudine virorum ac
mulierum congestas, lacumque Curtium non ab
[p. 374]
antiquo illo T. Tati milite Curtio Mettio sed ab4 hoc appellatum.
[6]
cura non deesset, si qua ad verum via inquirentem ferret; nunc fama rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem; et lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est.
[7]
post tanti prodigii procurationem eodem anno de
Hernicis consultus senatus cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit,
populusque id bellum frequens iussit. L. Genucio
consuli ea provincia sorte evenit.
[8]
in exspectatione
civitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum
suis auspiciis gesturus esset, perinde ut evenisset
res ita communicatos honores pro bene aut secus
consulto habitura.
[9]
forte ita tulit casus ut Genucius
ad hostes magno conatu profectus in insidias praecipitaret et5 legionibus necopinato pavore fusis consul circumventus ab insciis quem intercepissent6 occideretur.
[10]
quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres quantum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis: irent crearent consules ex
plebe, transferrent auspicia quo nefas esset;
[11]
potuisse
patres plebi scito pelli honoribus suis: num etiam
in deos immortales inauspicatam legem valuisse?
[p. 376]
vindicasse ipsos suum numen, sua auspicia, quae ut7 primum contacta sint ab eo a quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento fuisse ne deinde turbato gentium iure comitia
haberentur.
[12]
his vocibus curia et forum personat.
Ap. Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc
auctoritate eventum reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Servilius
consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.