Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. summotis deinde legatis cum consultus
senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, uberrimus ager marique
[p. 464]
propinquus ad varietates annonae horreum populi Romani1 fore videbatur, tamen tanta utilitate fides antiquior
fuit, responditque ita ex auctoritate senatus consul.
[2]
“auxilio vos, Campani, dignos censet senatus; sed
ita vobiscum amicitiam institui par est, ne qua
vetustior amicitia ac societas violetur. Samnites
nobiscum foedere iuncti sunt; itaque arma, deos
prius quam homines violatura, adversus Samnites
vobis negamus; legatos, sicut fas iusque est, ad
socios atque amicos precatum mittemus, ne qua vobis
vis fiat.”
[3]
ad ea princeps legationis—sic enim domo
mandatum attulerant—“quando quidem” inquit,
“nostra tueri adversus vim atque iniuriam iusta vi
non voltis,
[4]
vestra certe defendetis; itaque populum
Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum,
divina humanaque omnia in vestram, patres conscripti, populique Romani dicionem dedimus, quidquid deinde patiemur, dediticii vestri passuri.”
[5]
sub haec dicta omnes,manus ad consules tendentes, pleni lacrimarum in vestibulo curiae
procubuerunt.
[6]
commoti patres vice fortunarum
humanarum, si ille praepotens opibus populus, luxuria
superbiaque clarus, a quo paulo ante auxilium finitimi
[p. 466]
petissent adeo infractos gereret animos ut se ipse2 suaque omnia potestatis alienae faceret.
[7]
tum iam
fides agi visa deditos non prodi; nec facturum aequa
Samnitium populum censebant, si agrum urbemque
per deditionem factam populi Romani oppugnarent.
[8]
legatos itaque extemplo mitti ad Samnites placuit.
data mandata ut preces Campanorum, responsum
senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem
postremo factam Samnitibus exponerent;
[9]
peterent
pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent
neque in eum agrum qui populi Romani factus esset
hostilia arma inferrent;
[10]
si leniter agendo parum
proficerent, denuntiarent Samnitibus, populi Romani
senatusque verbis, ut Capua urbe Campanoque agro
abstinerent.
[11]
haec legatis agentibus in concilio
Samnitium adeo est ferociter responsum ut non
solum gesturos se esse dicerent id bellum, sed
magistratus eorum e curia egressi stantibus3 legatis praefectos cohortium vocarent iisque clara voce
[12?]
imperarent ut praedatum in agrum Campanum
extemplo proficiscerentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.