Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. et hoc et insequenti anno C.
1 Sulpicio Petico2 C.
Licinio Stolone consulibus pestilentia fuit.
[
2]
eo nihil dignum memoria actum,
nisi quod pacis deum
[p. 360]
exposcendae causa tertio tum post conditam urbem3 lectisternium fuit.
[
3]
et cum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur,
victis superstitione animis ludi quoque scenici,
nova res bellicoso
populo—
nam circi modo spectaculum fuerat,—
inter
alia caelestis irae placamina instituti dicuntur;
ceterum parva quoque,
4
[
4?]
ut ferme principia omnia,
et ea ipsa peregrina res fuit.
sine carmine ullo,
sine imitandorum carminum actu,
ludiones ex Etruria
acciti ad tibicinis modos saltantes haud indecoros
motus more Tusco dabant.
[
5]
imitari deinde eos
iuventus,
simul inconditis inter se iocularia fundentes
versibus,
coepere;
nec absoni a voce motus erant.
[
6]
accepta itaque res saepiusque usurpando excitata.
vernaculis artificibus,
quia ister Tusco verbo ludio
vocabatur,
nomen histrionibus inditum;
qui non,
sicut ante,
[
7?]
fescennino versu similem incompositum5 temere ac rudem alternis iaciebant,
sed impletas modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque congruenti peragebant.
[p. 362]
livius post aliquot annis,
[
8]
qui ab saturis ausus6 est7 primus argumento fabulam serere,
idem scilicet—
id quod omnes tum erant—
suorum carminum actor,
dicitur,
[
9?]
cum saepius revocatus vocem obtudisset,
venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset,
canticum egisse aliquanto magis vigente motu,
quia nihil vocis usus impediebat.
[
10]
inde ad manum cantari histrionibus coeptum,
diverbiaque8 tantum ipsorum voci relicta.
[
11]
postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur et ludus in artem paulatim verterat,
iuventus histrionibus fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit;
unde exorta quae exodia9 postea appellata consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt;
[
12]
quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus nec ab histrionibus pollui passa est;
eo institutum manet ut actores Atellanarum nec tribu moveantur et stipendia,
tamquam expertes artis ludicrae,
faciant.
[
13]
inter aliarum parva principia rerum ludorum quoque prima origo ponenda visa est,
ut appareret quam ab
[p. 364]
sano initio res in hanc vix opulentis regnis tolerabilem10 insaniam venerit.