Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. Veiis captis sex tribunos militum consulari1 potestate insequens annus habuit, duos P. Cornelios,
Cossum et Scipionem, M. Valerium Maximum iterum
K. Fabium Ambustum tertium2 L. Furium Medullinum quintum Q. Servilium tertium.
[2]
corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte
evenit. ab iis non urbes vi aut operibus temptatae,
sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium
actae; nulla felix arbor, nihil frugiferum in agro
relictum.
[3]
ea clades Capenatem populum subegit;
pax petentibus data; in Faliscis bellum restabat.
[4]
Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa coloniam in Volscos, quo tria milia civium
Romanorum scriberentur, deducendam censuerant,
triumvirique ad id creati terna iugera et septunces
viritim diviserant.
[5]
ea largitio sperni coepta, quia
spei maioris avertendae solacium obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Volscos, cum
pulcherrima urbs Veii agerque Veientanus in conspectu sit, uberior ampliorque Romano agro?
[6]
urbem
[p. 84]
quoque urbi Romae vel situ vel magnificentia3 publicorum privatorumque tectorum ac locorum praeponebant.
[7]
quin illa quoque actio movebatur, quae post
captam utique Romam a Gallis celebratior fuit,
transmigrandi Veios.
[8]
ceterum partem plebis, partem
senatus destinabant ad habitandos4 Veios, duasque urbes communi rei publica5 incoli a populo Romano posse.
[9]
adversus quae cum optimates ita tenderent ut
morituros se citius dicerent in conspectu populi
Romani quam quicquam earum rerum rogaretur;
quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse:
[10]
quid in duabus6 fore? victamne ut quisquam victrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Veiis, quam incolumibus fuerit? postremo
se relinqui a civibus in patria posse:
[11]
ut relinquant
patriam atque cives nullam vim unquam subacturam,
et T. Sicinium—is enim ex tribunis plebis rogationis
eius lator erat—conditorem Veios sequantur relicto
deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.