previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. litterae deinde recitatae Q. Marci consulis sunt, quem ad modum saltu superato in Macedoniam transisset: [2] ibi et ex aliis locis commeatus prospectos in hiemem habere et ab Epirotis viginti milia modium tritici, decem hordei sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romae legatis eorum curaretur. [3] vestimenta militibus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme opus esse, maxime Numidis, nec sibi in his locis ullam copiam esse. [4] [p. 94] senatus 1consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent, factum est. C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro frumento solvit et Onesimum Pythonis filium, nobilem Macedonem, in senatum introduxit. [5] is pacis semper auctor regi fuerat monueratque, sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitae diem servarat cotidie, bis in die, foederis icti cum Romanis perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen usurparet. [6] postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per alias atque alias causas, ne interesset iis, quae non probabat, coepit; postremo cum suspectum se esse cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos transfugit et magno usui consuli fuit. [7] ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri Tarentini, qui publicus populi Romani esset, ducenta iugera dari, et aedes Tarenti emi. uti ea curaret, C. Decimio praetori mandatum.

[8] [p. 95]censum idibus Decembribus severius quam ante habuerunt: 2multis equi adempti, inter quos P. Rutilio, qui tribunus plebis eos violenter accusarat; tribu quoque is motus et aerarius factus. [9] ad opera publica facienda cum eis dimidium ex vectigalibus eius anni adtributum ex senatus consulto a quaestoribus esset, [10] Ti. Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi adtributa erat, aedes P. Africani pone Veteres ad Vortumni signum lanienasque et tabernas coniunctas in publicum emit [11] basilicamque faciendam curavit, quae postea Sempronia appellata est.

1 a. u. c. 585.

2 a. Chr. n. 169.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.6
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.35
  • Cross-references to this page (33):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lanienae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Martiis Idibus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Q. Marcius Philippus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Onesimus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Opera
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pytho
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Rutilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Romanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sempronia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, >Ti. Sempronius Gracchus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tabernas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aerarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vectigal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vestimenta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vortumnus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Basilica
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Claudius Appii F. Pulcher
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Census
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Decembribus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Formula
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), AERA´RII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), ARGENTA´RII
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), BASIL´ICA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INFA´MIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ROMA
    • Smith's Bio, Gracchus
    • Smith's Bio, One'simus
    • Smith's Bio, Philippus, Ma'rcius
    • Smith's Bio, Ruti'lius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: