Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere, quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset.
[2]
eadem aestate equites ducenti et elephanti decem et tritici modium ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum, qui in Graecia erat, pervenerunt. item ex Sicilia Sardiniaque magni commeatus et vestimenta exercitui missa.
[3]
Siciliam M. Marcellus, Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat, sanctus et innocens, asperior tamen in faenore coercendo habitus;
[4]
[p. 156] fugatique ex insula faeneratores et sumptus, quos in cultum praetorum socii facere soliti erant, circumcisi aut sublati. 1
[5]
sex. Aelius consul, ex Gallia comitiorum causa Romam cum redisset, creavit consules C. Cornelium Cethegum et Q. Minucium Rufum.
[6]
biduo post praetorum comitia habita. sex praetores illo anno primum creati crescentibus iam provinciis et latius patescente imperio;
[7]
creati autem hi: L. Manlius Volso, C. Sempronius Tuditanus, M. Sergius Silus, M. Helvius, M. Minucius Rufus. L. Atilius—Sempronius et Helvius ex iis aediles plebis erant—; curules aediles Q. Minucius Thermus et Ti. Sempronius Longus.
[8]
ludi Romani eo anno quater instaurati.
1 a. u. c. 556. 557.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.