previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli deerat, in Etruriam transducto exercitu primum pervastaverat Volsiniensem agrum; [2] dein cum egressis ad tuendos fines haud procul moenibus ipsorum depugnat; duo milia octingenti Etruscorum caesi; [3] ceteros propinquitas urbis tutata est. in Rusellanum agrum exercitus traductus; ibi non agri tantum vastati sed oppidum etiam expugnatum; capta amplius duo milia hominum, minus duo milia circa muros caesa. [4] pax tamen clarior maiorque, quam bellum in Etruria eo anno fuerat, parta est: 'tres validissimae urbes, Etruriae capita, Volsinii, Perusia, Arretium, pacem petiere; [5] et vestimentis militum frumentoque pacti cum consule, ut mitti Romam oratores liceret, indutias in quadraginta annos impetraverunt. multa praesens quingentum milium aeris in singulas civitates inposita.

[6] ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu moris magis causa quam spe inpetrandi petisset videretque alios, [7] quod tardius ab urbe exisset, alios, quod iniussu senatus ex Samnio in Etruriam transisset, partim suos inimicos, partim collegae amicos, ad solacium aequatae repulsae sibi quoque negare triumphum, [8] 'non ita' inquit, 'patres conscripti, vestrae maiestatis meminero, ut me consulem esse obliviscar. eodem iure imperil, quo bella gessi, bellis feliciter gestis, Samnio atque Etruria subactis, victoria et pace parta triumphabo.' ita senatum reliquit.

inde inter tribunos plebis contentio orta; [9] pars intercessuros, ne novo exemplo triumpharet, aiebant, [p. 609] pars auxilio se adversus collegas triumphanti futuros. [10] iactata res ad populum est vocatusque eo consul cum M. Horatium L. Valerium consules, C. Marcium Rutilum nuper, patrem eius, qui tunc censor esset, non ex auctoritate senatus, [11] sed iussu populi triumphasse diceret, adiciebat se quoque laturum fuisse ad populum, ni sciret mancipia nobilium tribunos plebis legem inpedituros; voluntatem sibi ac favorem consentientis populi pro omnibus iussis esse ac futura. [12] posteroque die auxilio tribunorum plebis trium adversus intercessionem septem tribunorum et consensum senatus celebrante populo diem triumphavit. et huius anni parum constans memoria est. [13] Postumium auctor est Claudius, in Samnio captis aliquot urbibus, in Apulia fusum fugatumque, saucium ipsum cum paucis Luceriam conpulsum; ab Atilio in Etruria res gestas eumque triumphasse. [14] Fabius ambo consules in Samnio et ad Luceriam res gessisse scribit traductumque in Etruriam 'exercitumsed ab utro consule, non adicit— [15] et ad Luceriam utrimque multos occisos inque ea pugna Iovis Statoris aedem votam, ut Romulus ante voverat; sed fanum tantum, id est locus templo effatus, fuerat. [16] ceterum hoc demum anno, ut aedem etiam fieri senatus iuberet, bis eiusdem voti damnata re publica, in religionem venit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (31 total)
  • Cross-references to this page (26):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, L. Postumius Megellus.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Perusia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Proconsulis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rusellanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Templum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribunus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Triumphi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arretium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsinienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Volsinii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fabius Pictor
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fanum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Imperator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Intercessio
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CONSUL
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FANUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INTERCESSIO
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIUMPHUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LUCE´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VOLSINII
    • Smith's Bio, Megellus
    • Smith's Bio, Quadriga'rius, Q. Clau'dius
    • Smith's Bio, Re'gulus, Ati'lius
    • Smith's Bio, Stator
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: