Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
29.
Vix humanae inde opis videri pugna potuit.
Romani duce amisso, quae res terrori alias esse solet,
sistere fugam ac novam de integro velle instaurare
pugnam;
[2]
Galli, et maxime globus circumstans consulis
corpus, velut alienata mente vana in cassum iactare
tela; torpere quidam et nec pugnae meminisse nec
fugae.
[3]
at ex parte altera pontifex Livius, cui lictores
Decius tradiderat iusseratque pro praetore esse, vociferari vicisse Romanos, defunctos consulis fato;
[4]
Gallos
Samnitesque Telluris matris ac deorum Manium esse,
rapere ad se ac vocare Decium devotam secum aciem
furiarumque ac formidinis plena omnia ad hostes esse.
[5]
superveniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius cum subsidiis ex novissima acie iussu Q. Fabi consulis ad praesidium collegae missi. ibi auditur P. Deci eventus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda.
[6]
itaque cum
Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis
pede conlato videretur pugna, iussu legatorum conlecta humi pila, quae strata inter duas acies iacebant,
atque in testudinem hostium coniecta.
[7]
quibus plerisque in scuta rarisque in corpora ipsa fixis sternitur
cuneus, ita ut magna pars integris corporibus attoniti
conciderent. haec in sinistro cornu Romanorum fortuna variaverat.
Fabius in dextro primo,
[8]
ut ante dictum est, cunctando extraxerat diem; dein, postquam nec clamor
hostium nec impetus nec tela missa eandem vim habere
visa,
[9]
praefectis equitum iussis ad latus Samnitium
circumducere alas, ut signo dato in transversos quanto
maximo possent impetu incurrerent, sensim suos signa
[p. 599]
inferre iussit et commovere hostem.
[10]
postquam non
resisti vidit et haud dubiam lassitudinem esse, tum
conlectis omnibus subsidiis, quae ad id tempus reservaverat, et legiones concitavit et signum ad invadendos hostes equitibus dedit.
[11]
nec sustinuerunt Samnites
impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in
dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur;
Galli testudine facta conferti stabant.
[12]
tum Fabius
audita morte collegae Campanorum alam, quingentos
fere equites, excedere acie iubet et circumvectos ab
tergo Gallicam invadere aciem;
[13]
tertiae deinde legionis
subsequi principes et, qua turbatum agmen hostium
viderent impetu equitum, instare ac territos caedere.
[14]
ipse aedem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra Samnitium perrexit, quo multitudo
omnis consternata agebatur.
[15]
sub ipso vallo, quia tantam multitudinem portae non recepere, temptata ab
exclusis turba suorum pugna est;
[16]
ibi Gellius Egnatius,
imperator Samnitium, cecidit. conpulsi deinde intra
vallum Samnites parvoque certamine capta castra, et
Galli ab tergo circumventi.
caesa eo die hostium viginti quinque milia,
[17]
octo
capta.
[18]
nec incruenta victoria fuit; nam ex P. Deci
exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti.
Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia
hostium coniecta in acervum Iovi Victori cremavit.
consulis corpus eo die,
[19]
quia obrutum superstratis Gallorum cumulis erat, inveniri non potuit; postero die
inventum relatumque est cum multis militum lacrumis.
[20]
intermissa inde omnium aliarum rerum cura Fabius
collegae funus omni honore laudibusque meritis celebrat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.