Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
haec nuntiant domum Albani. et bellum utrimque summa ope parabatur, civili simillimum bello,
prope inter parentes natosque, Troianam utramque
prolem, cum Lavinium ab Troia, ab Lavinio Alba, ab
Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent.
[2]
eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit,
quod nec acie certatum est et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt.
[3]
Albani
priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum
fecere. castra ab urbe haud plus quinque milia passuum locant; fossa circumdant; fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec
cum re nomen quoque vetustate abolevit.
[4]
in his castris Cluilius, Albanus rex, moritur; dictatorem Albani
Mettium Fufetium creant.
interim Tullus ferox, praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne
nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum inpium dictitans, nocte praeteritis hostium castris infesto
exercitu in agrum Albanum pergit. ea res ab stativis
[p. 27]
excivit Mettium.
[5]
ducit quam proxume ad hostem
potest. inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet,
priusquam dimicent, opus esse colloquio; si secum
congressus sit, satis scire ea se allaturum, quae nihilo
minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant.
haud aspernatus Tullus,
[6]
tamen, si vana adferantur,
in aciem educit. exeunt contra et Albani.
postquam structi utrimque stabant, cum paucis
procerum in medium duces procedunt.
[7]
ibi infit Albanus: 'iniurias et non redditas res ex foedere quae
repetitae sint et ego regem nostrum Cluilium causam
huiusce esse belli audisse videor nec te dubito, Tulle,
eadem prae te ferre; sed si vera potius quam dictu
speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos
vicinosque populos ad arma stimulat.
[8]
neque, recte an
perperam, interpreter; fuerit ista eius deliberatio, qui
bellum suscepit; me Albani gerendo bello ducem creavere. illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res
quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es
Tuscis, hoc magis scis. multum illi terra, plurimum
mari pollent.
[9]
memor esto, iam cum signum pugnae
dabis, has duas acies spectaculo fore, ut fessos confectosque, simul victorem ac victum, adgrediantur.
itaque, si nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in dubiam imperii servitiique aleam imus,
ineamus aliquam viam, qua, utri utris imperent, sine
magna clade, sine multo sanguine utriusque populi
decerni possit.'
[10]
haud displicet res Tullo, quamquam
cum indole animi tum spe victoriae ferocior erat.
quaerentibus utrimque ratio initur, cui et fortuna ipsa
praebuit materiam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.