previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [p. 7021]

dictator quamquam rem bonam exemplo haud probabili actam censebat tamen facturum quod milites uellent, <in> [2] se recepit Tulliumque secreto quaenam haec res sit aut quo acta more percontatur. Tullius magno opere a dictatore petere ne se oblitum disciplinae militaris, ne sui neue imperatoriae maiestatis crederet; multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset, non subtraxisse se ducem ne quis alius, quales mota creare multitudo soleret, exsisteret; [3] nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum. illi quoque tamen uidendum magno opere esse ut exercitum in potestate haberet; differri non posse adeo concitatos animos; ipsos sibi locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore non detur. [4] dum haec loquuntur, iumenta forte pascentia extra uallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt. in eos saxa coniecta a Gallis; deinde ab Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est. [5] iamque haud procul iusto proelio res erat, ni celeriter diremptum certamen per centuriones esset; adfirmata certe eo casu Tulli apud dictatorem fides est; nec recipiente iam dilationem re, in posterum diem edicitur acie pugnaturos. [6] dictator tamen, ut qui magis animis quam uiribus fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque agitare coepit ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret. sollerti animo rem nouam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt: [7] [p. 7022]mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis agasones partim captiuis, partim aegrorum armis ornatos imponit. [8] his fere mille effectis centum admiscet equites et nocte super castra in montes euadere ac siluis se occultare iubet neque inde ante mouere quam ab se acceperint signum. [9] ipse, ubi inluxit, in radicibus montium extendere aciem coepit sedulo, [10] ut aduersus montes consisteret hostis, instructo uani terroris apparatu, qui quidem terror plus paene ueris uiribus profuit. primo credere duces Gallorum non descensuros in aequum Romanos; deinde, ubi degressos repente uiderunt, et ipsi auidi certaminis in proelium ruunt priusque pugna coepit quam signum ab ducibus daretur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.46
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.47
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.10
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Muli
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Sulpicius Peticus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Strategema
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sex. Tullius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Agasones
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Centunculi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENTO
  • Cross-references in general dictionaries to this page (10):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: