previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. [p. 29075] dum haec consules diuersis regionibus agunt, censores interim Romae M. Liuius et C. Claudius senatum recitauerunt. princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus; notati septem, nemo tamen qui sella curuli sedisset. [2] sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt. uiam e foro bouario [et] ad Ueneris circa foros publicos et aedem Matris Magnae in Palatio faciendam locauerunt. [3] uectigal etiam nouum ex salaria annona statuerunt. sextante sal et Romae et per totam Italiam erat; Romae pretio eodem, pluris in foris et conciliabulis et alio alibi pretio praebendum locauerunt. id uectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant populo iratum quod iniquo iudicio quondam damnatus esset, et in pretio salis maxime oneratas tribus quarum opera damnatus erat [credebant]; [4] inde Salinatori Liuio inditum cognomen. [5] lustrum conditum serius quia per prouincias dimiserunt censores ut ciuium Romanorum in exercitibus quantus ubique esset referretur numerus. [6] censa cum iis ducenta quattuordecim milia hominum. condidit lustrum C. Claudius Nero. [7] duodecim deinde coloniarum, quod nunquam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus censum acceperunt ut quantum numero militum, quantum pecunia ualerent in publicis tabulis monumenta exstarent. [8] [p. 29076]equitum deinde census agi coeptus est; et ambo forte censores equum publicum habebant. cum ad tribum Polliam uentum esset in qua M. Liui nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem, [9] 'cita' inquit Nero 'M. Liuium'; et siue ex residua uetere simultate siue intempestiua iactatione seueritatis inflatus M. Liuium quia populi iudicio esset damnatus equum uendere iussit. [10] item M. Liuius cum ad tribum Arniensem et nomen collegae uentum est, uendere equum C. Claudium iussit duarum rerum causa, unius quod falsum aduersus se testimonium dixisset, alterius quod non sincera fide secum in gratiam redisset. [11] aeque foedum certamen inquinandi famam alterius cum suae famae damno factum est exitu censurae. [12] cum in leges iurasset C. Claudius et in aerarium escendisset, inter nomina eorum quos aerarios relinquebat dedit collegae nomen. [13] deinde M. Liuius in aerarium uenit; praeter Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et triginta tribus, aerarios reliquit, [14] [p. 29077]quod et innocentem se condemnassent et condemnatum consulem et censorem fecissent neque infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse: [15] inter quattuor et triginta tribus et C. Claudium aerarium fore; quod si exemplum haberet bis eundem aerarium relinquendi, C. Claudium nominatim se inter aerarios fuisse relicturum. prauum certamen notarum inter censores; [16] castigatio inconstantiae populi censoria et grauitate temporum illorum digna. [17] in inuidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn. Baebius tribunus plebis diem ad populum utrique dixit. ea res consensu patrum discussa est ne postea obnoxia populari aurae censura esset.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
hide References (52 total)
  • Commentary references to this page (5):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.3
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.1
  • Cross-references to this page (36):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lustrum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M. Livius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Maecia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Matris Magnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Narnienses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Palatium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pollia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salaria
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salinator
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Salis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tribus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aedes Aesculapii Carthagine
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aerarii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vectigal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Baebius Tamphilus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Claudius Nero
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censores
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Censura
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Census
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Forum
    • Harper's, Salinātor, Livius
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CENSOR
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), E´QUITES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), INFA´MIA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SALINAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TABULA´RIUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBUS
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Fa'bius
    • Smith's Bio, Nero
    • Smith's Bio, Salina'tor, Li'vius
    • Smith's Bio, Ta'mphilus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (11):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: