previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

30. et Masinissa audita morte patrui, dein nece fratris patruelis, ex Hispania in MauretaniamBaga ea tempestate rex Maurorum erattraiecit. [2] ab eo supplex infimis precibus auxilium itineri, quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetrauit. [3] [p. 29061]cum iis praemisso nuntio ad paternos suosque amicos cum ad fines regni peruenisset, quingenti ferme Numidae ad eum conuenerunt. [4] igitur Mauris inde sicut conuenerat retro ad regem remissis, quamquam aliquanto minor spe multitudoconueniret†, nec cum qua tantam rem adgredi satis auderet, [5] ratus agendo ac moliendo uires quoque ad agendum aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo ad Thapsum occurrit. trepidum agmen cum in urbem refugisset, urbem Masinissa primo impetu capit et ex regiis alios tradentes se recipit, alios uim parantes occidit; [6] pars maxima cum ipso puero inter tumultum ad Syphacem quo primum intenderant iter peruenerunt. [7] fama huius modicae rei in principio rerum prospere actae conuertit ad Masinissam Numidas, adfluebantque undique ex agris uicisque ueteres milites Galae et incitabant iuuenem ad reciperandum paternum regnum. numero militum aliquantum Mazaetullus superabat; [8] nam et ipse eum exercitum quo Capussam uicerat et ex receptis post caedem regis aliquot habebat, et puer Lacumazes ab Syphace auxilia ingentia adduxerat. [9] [p. 29062]quindecim milia peditum Mazaetullo decem milia equitum erant, quibus cum Masinissa nequaquam tantum peditum equitumue habente acie conflixit. uicit tamen et ueterum militum uirtus et prudentia inter Romana et Punica arma exercitati ducis; [10] regulus cum tutore et exigua Masaesuliorum manu in Carthaginiensem agrum perfugit. ita reciperato regno paterno Masinissa, quia sibi aduersus Syphacem haud paulo maiorem restare dimicationem cernebat, optimum ratus cum fratre patruele gratiam reconciliare, [11] missis qui et puero spem facerent si in fidem Masinissae sese permisisset futurum eum in eodem honore quo apud Galam Oezalces quondam fuisset, [12] et qui Mazaetullo praeter impunitatem sua omnia cum fide restitui sponderent, ambo praeoptantes exsilio modicam domi fortunam, [13] omnia ne id fieret Carthaginiensibus de industria agentibus, ad sese perduxit.

load focus Summary (Latin, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus English (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (Frank Gardener Moore, Professor Emeritus in Columbia University, 1949)
hide References (13 total)
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lacumazes.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masaesulii.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masaetulus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Masinissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Thapsus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Baeturia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bucar
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iberi
    • Smith's Bio, BOCCHAR
    • Smith's Bio, Lacumaces
    • Smith's Bio, Masinissa
    • Smith's Bio, Mezetulus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: