Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem
duci militem,
et praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum intentioris ubique curae
erant,
in ultimo etiam certamine,
cum descensum
in aciem est,
ea severitas profuit.
[
2]
fuit autem
civili maxime bello pugna similis;
adeo nihil apud
[p. 30]
Latinos dissonum ab Romana re praeter animos1 erat.
[
3]
clipeis antea Romani2 usi sunt;
dein,
postquam stipendiarii facti sunt,
scuta pro clipeis fecere;
et
quod antea phalanx similis3 Macedonicis,
hoc postea manipulatim structa acies coepit esse:
[
4]
postremi4 in plures ordines instruebantur.
[
5]
prima acies hastati erant,
manipuli quindecim,
distantes inter se modicum spatium;
manipulus leves5 vicenos milites,
aliam turbam scutatorum habebat;
leves autem qui hastam tantum gaesaque gererent vocabantur.
[
6]
haec prima frons in acie6 florem iuvenum pubescentium ad militiam habebat.
robustior inde aetas totidem manipulorum,
quibus principibus est nomen,
hos sequebantur,
scutati omnes,
insignibus maxime armis.
[
7]
hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant,
quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur,
ex quibus ordo unusquisque tres
partes habebat—
earum unam quamque primam7 pilum vocabant;
[
8]
tribus ex vexillis constabat ordo;
sexagenos milites,
duos centuriones,
vexillarium unum habebat8 vexillum;
centum octoginta sex homines erant;
primum vexillum triarios ducebat,
veteranum militem spectatae virtutis,
secundum rorarios,
minus roboris aetate factisque,
tertium [p. 32]
accensos,
minimae fiduciae manum;
eo et in9 postremam aciem reiciebantur.
[
9]
ubi his ordinibus exercitus instructus esset,
hastati
omnium primi pugnam inibant.
si hastati profligare
hostem non possent,
pede presso eos retro cedentes
in intervalla ordinum principes recipiebant.
tum
principum pugna erat;
hastati sequebantur.
[
10]
triarii
sub vexillis considebant sinistro crure porrecto,
scuta
innixa umeris,
hastas suberecta cuspide in terra
fixas,
haud secus quam vallo saepta inhorreret acies,
tenentes.
[
11]
si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum,
a prima acie ad triarios se
sensim referebant.
10 (
Inde rem ad triarios redisse,
cum
laboratur,
proverbio increbruit.
[
12]
)
Triarii consurgentes,
ubi in intervalla ordinum suorum principes et hastatos recepissent,
extemplo compressis ordinibus
velut claudebant vias,
unoque continenti agmine
iam nulla spe post relicta in hostem incidebant;
[
13]
id erat formidolosissimum hosti,
cum velut victos
insecuti novam repente aciem exsurgentem,
auctam
numero,
cernebant.
[
14]
scribebantur autem quattuor
fere legiones quinis milibus peditum,
equitibus in
singulas legiones trecenis.
alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur
[p. 34]
qui ea tempestate hostes erant Romanis eodemque11 ordine instruxerant aciem;
[
15]
nec vexilla cum vexillis
tantum,
universi hastati cum hastatis,
principes cum
principibus,
sed centurio quoque cum centurione,
si
ordines turbati non essent,
concurrendum sibi esse
sciebat.
[
16]
duo primi pili ex utraque acie inter triarios
erant,
Romanus corpore haudquaquam satis validus,
ceterum strenuus vir peritusque militiae,
[
17?]
Latinus
viribus ingens bellatorque primus,
notissimi inter
se,
quia pares semper ordines duxerant.
12
[
18]
Romano haud satis fidenti viribus iam Romae permissum erat ab consulibus,
ut subcenturionem sibi quem
vellet legeret qui tutaretur eum ab uno destinato
hoste;
isque iuvenis in acie oblatus ex centurione
Latino victoriam tulit.
[
19]
pugnatum est haud procul radicibus Vesuvii
montis,
qua via ad Veserim ferebat.